Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Deuteronomio 8


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris.1 כל המצוה אשר אנכי מצוך היום תשמרון לעשות למען תחיון ורביתם ובאתם וירשתם את הארץ אשר נשבע יהוה לאבתיכם
2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non.2 וזכרת את כל הדרך אשר הליכך יהוה אלהיך זה ארבעים שנה במדבר למען ענתך לנסתך לדעת את אשר בלבבך התשמר מצותו אם לא
3 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.3 ויענך וירעבך ויאכלך את המן אשר לא ידעת ולא ידעון אבתיך למען הודעך כי לא על הלחם לבדו יחיה האדם כי על כל מוצא פי יהוה יחיה האדם
4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta annis.4 שמלתך לא בלתה מעליך ורגלך לא בצקה זה ארבעים שנה
5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te,5 וידעת עם לבבך כי כאשר ייסר איש את בנו יהוה אלהיך מיסרך
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum.
6 ושמרת את מצות יהוה אלהיך ללכת בדרכיו וליראה אתו
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi,7 כי יהוה אלהיך מביאך אל ארץ טובה ארץ נחלי מים עינת ותהמת יצאים בבקעה ובהר
8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur, terram olei ac mellis,8 ארץ חטה ושערה וגפן ותאנה ורמון ארץ זית שמן ודבש
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur;9 ארץ אשר לא במסכנת תאכל בה לחם לא תחסר כל בה ארץ אשר אבניה ברזל ומהרריה תחצב נחשת
10 ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
10 ואכלת ושבעת וברכת את יהוה אלהיך על הארץ הטבה אשר נתן לך
11 Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie;11 השמר לך פן תשכח את יהוה אלהיך לבלתי שמר מצותיו ומשפטיו וחקתיו אשר אנכי מצוך היום
12 ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis12 פן תאכל ושבעת ובתים טובים תבנה וישבת
13 habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri cunctarumque rerum copiam,13 ובקרך וצאנך ירבין וכסף וזהב ירבה לך וכל אשר לך ירבה
14 elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,14 ורם לבבך ושכחת את יהוה אלהיך המוציאך מארץ מצרים מבית עבדים
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima15 המוליכך במדבר הגדל והנורא נחש שרף ועקרב וצמאון אשר אין מים המוציא לך מים מצור החלמיש
16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui,16 המאכלך מן במדבר אשר לא ידעון אבתיך למען ענתך ולמען נסתך להיטבך באחריתך
17 ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”;17 ואמרת בלבבך כחי ועצם ידי עשה לי את החיל הזה
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies.18 וזכרת את יהוה אלהיך כי הוא הנתן לך כח לעשות חיל למען הקים את בריתו אשר נשבע לאבתיך כיום הזה
19 Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis:19 והיה אם שכח תשכח את יהוה אלהיך והלכת אחרי אלהים אחרים ועבדתם והשתחוית להם העדתי בכם היום כי אבד תאבדון
20 sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
20 כגוים אשר יהוה מאביד מפניכם כן תאבדון עקב לא תשמעון בקול יהוה אלהיכם