Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Deuteronomio 27


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “ Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie.1 ויצו משה וזקני ישראל את העם לאמר שמר את כל המצוה אשר אנכי מצוה אתכם היום
2 Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides et calce obduces eos,2 והיה ביום אשר תעברו את הירדן אל הארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך והקמת לך אבנים גדלות ושדת אתם בשיד
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi.3 וכתבת עליהן את כל דברי התורה הזאת בעברך למען אשר תבא אל הארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך ארץ זבת חלב ודבש כאשר דבר יהוה אלהי אבתיך לך
4 Quando ergo transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego hodie praecipio vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce;4 והיה בעברכם את הירדן תקימו את האבנים האלה אשר אנכי מצוה אתכם היום בהר עיבל ושדת אותם בשיד
5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,5 ובנית שם מזבח ליהוה אלהיך מזבח אבנים לא תניף עליהם ברזל
6 de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo.6 אבנים שלמות תבנה את מזבח יהוה אלהיך והעלית עליו עולת ליהוה אלהיך
7 Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo;7 וזבחת שלמים ואכלת שם ושמחת לפני יהוה אלהיך
8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide ”.
8 וכתבת על האבנים את כל דברי התורה הזאת באר היטב
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “ Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo;9 וידבר משה והכהנים הלוים אל כל ישראל לאמר הסכת ושמע ישראל היום הזה נהיית לעם ליהוה אלהיך
10 audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi ”.
10 ושמעת בקול יהוה אלהיך ועשית את מצותו ואת חקיו אשר אנכי מצוך היום
11 Praecepitque Moyses populo in die illo dicens:11 ויצו משה את העם ביום ההוא לאמר
12 “ Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin.12 אלה יעמדו לברך את העם על הר גרזים בעברכם את הירדן שמעון ולוי ויהודה ויששכר ויוסף ובנימן
13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali.13 ואלה יעמדו על הקללה בהר עיבל ראובן גד ואשר וזבולן דן ונפתלי
14 Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
14 וענו הלוים ואמרו אל כל איש ישראל קול רם
15 “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”.
15 ארור האיש אשר יעשה פסל ומסכה תועבת יהוה מעשה ידי חרש ושם בסתר וענו כל העם ואמרו אמן
16 “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
16 ארור מקלה אביו ואמו ואמר כל העם אמן
17 “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
17 ארור מסיג גבול רעהו ואמר כל העם אמן
18 “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
18 ארור משגה עור בדרך ואמר כל העם אמן
19 “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
19 ארור מטה משפט גר יתום ואלמנה ואמר כל העם אמן
20 “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
20 ארור שכב עם אשת אביו כי גלה כנף אביו ואמר כל העם אמן
21 “Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
21 ארור שכב עם כל בהמה ואמר כל העם אמן
22 “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
22 ארור שכב עם אחתו בת אביו או בת אמו ואמר כל העם אמן
23 “Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
23 ארור שכב עם חתנתו ואמר כל העם אמן
24 “Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
24 ארור מכה רעהו בסתר ואמר כל העם אמן
25 “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
25 ארור לקח שחד להכות נפש דם נקי ואמר כל העם אמן
26 “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
26 ארור אשר לא יקים את דברי התורה הזאת לעשות אותם ואמר כל העם אמן