Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Zaccaria 4


font

1Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasivirum, qui excitatur de somno suo.2Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Etdixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius,et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erantsuper caput eius.3Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una asinistris eius”.
4Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunthaec, domine mi?”.5Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit adme: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”.
6Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabeldicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominusexercituum.7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educetlapidem primarium inter clamores: Quam venustus!8Et factum est verbum Dominiad me dicens:9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficienteam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.10Quis enim despexitdiem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manuZorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”.11Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteramcandelabri et ad sinistram eius?”.12Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quidsunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”.13Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non,domine mi”.14Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatoriuniversae terrae”.