Zaccaria 10
Compare with another Bible
Change Bible
1Petite a Domino pluviam
in tempore pluviae serotinae.
Dominus facit fulgura
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
2Quia theraphim loquuntur inania,
et divini vident mendacium,
et somnia loquuntur vana,
vane consolantur;
idcirco migrant quasi grex,
affliguntur, quia non est eis pastor.3Super pastores iratus est furor meus,
et super hircos visitabo:
certe visitat Dominus exercituum
gregem suum, domum Iudae,
et faciet eos quasi equum gloriae suae
in bello.
4Ex ipso angulus,
ex ipso paxillus,
ex ipso arcus proelii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5Et erunt quasi fortes
conculcantes lutum viarum in proelio
et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
6Et confortabo domum Iudae
et domum Ioseph salvabo
et reducam eos, quia miserebor eorum;
et erunt, sicut non proiecissem eos:
ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
7Et erunt quasi fortes Ephraim,
et laetabitur cor eorum quasi a vino,
et filii eorum videbunt et laetabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
8Sibilabo eis et congregabo illos,
quia redemi eos,
et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
9Et seminabo eos in populis,
et de longe recordabuntur mei;
et alent filios suos et revertentur.10Et reducam eos de terra Aegypti
et de Assyria congregabo eos
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus.11Et transibunt per mare angustiae,
et percutiet in mari fluctus,
et exiccabuntur omnia profunda fluminis;
et humiliabitur superbia Assyriae,
et sceptrum Aegypti recedet.12Confortabo eos in Domino,
et in nomine eius ambulabunt ”,
dicit Dominus.
1234567891011121314
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito