Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Zaccaria 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasivirum, qui excitatur de somno suo.1 Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Etdixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius,et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erantsuper caput eius.2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus.
3 Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una asinistris eius”.
3 Et duæ olivæ super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.
4 Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunthaec, domine mi?”.4 Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi ?
5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit adme: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”.
5 Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.
6 Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabeldicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominusexercituum.6 Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educetlapidem primarium inter clamores: Quam venustus!7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.
8 Et factum est verbum Dominiad me dicens:8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficienteam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
10 Quis enim despexitdiem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manuZorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”.10 Quis enim despexit dies parvos ? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
11 Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteramcandelabri et ad sinistram eius?”.11 Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?
12 Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quidsunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”.12 Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?
13 Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non,domine mi”.13 Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.
14 Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatoriuniversae terrae”.
14 Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.