Zaccaria 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | LA SACRA BIBBIA |
---|---|
1 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasivirum, qui excitatur de somno suo. | |
2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Etdixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius,et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erantsuper caput eius. | |
3 Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una asinistris eius”. | |
4 Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunthaec, domine mi?”. | |
5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit adme: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. | |
6 Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabeldicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominusexercituum. | |
7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educetlapidem primarium inter clamores: Quam venustus! | |
8 Et factum est verbum Dominiad me dicens: | |
9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficienteam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. | |
10 Quis enim despexitdiem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manuZorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. | |
11 Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteramcandelabri et ad sinistram eius?”. | |
12 Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quidsunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”. | |
13 Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non,domine mi”. | |
14 Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatoriuniversae terrae”. |