1Et factum est verbum Domini exercituum dicens: 2“ Haec dicit Dominusexercituum:
Zelatus sum Sion zelo magno
et ardore magno zelatus sum eam.
3Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; etvocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum monsSanctitatis.
4Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateisIerusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum; 5et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
6Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarumpopuli huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?,dicit Dominus exercituum.
7Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis
et de terra occasus solis:
8et adducam eos,
et habitabunt in medio Ierusalem;
et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum
in veritate et iustitia.
9Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in hisdiebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Dominiexercituum, ut templum aedificaretur. 10Siquidem ante dies istos
merces hominis non erat,
nec merces iumenti erat,
neque introeunti neque exeunti
erat pax prae tribulatione;
et dimisi omnes homines,
unumquemque contra proximum suum. 11Nunc autem non iuxta dies priores ego sum
reliquiis populi huius,
dicit Dominus exercituum; 12sed semen pacis erit:
vinea dabit fructum suum,
et terra dabit proventum suum,
et possidere faciam
reliquias populi huius
universa haec. 13Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel,sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manusvestrae. 14Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligeremvos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum, 15et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciamIerusalem et domui Iudae; nolite timere. 16Haec sunt ergo, quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximosuo et iudicium pacis iudicate in portis vestris, 17et unusquisque malum contraamicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis:omnia enim haec sunt quae odi ”, dicit Dominus. 18Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: 19“ Haec dicitDominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi etieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitatespraeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. 20Haec dicit Dominusexercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum, 21et ibunthabitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini etquaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. 22Et venient populi multi etgentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandamfaciem Domini.
23Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines exomnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimusvobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est” ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online