Osee 2
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | Peshitta ܦܫܝܼܛܬܵܐ |
|---|---|
| 1 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. | 1 ܘܐܢ ܢܗܘܐ ܡܢܝܢܐ ܕܒܢܝ ܐܝܣܪܝܠ ܐܝܟ ܚܠܐ ܕܝܡܐ ܕܠܐ ܡܬܬܟܝܠ ܘܠܐ ܡܬܡܢܐ ܘܢܗܘܐ ܒܐܬܪܐ ܕܐܬܐܡܪ ܠܗܘܢ ܠܐ ܥܡܝ ܐܢܬܘܢ ܬܡܢ ܢܬܩܪܘܢ ܒܢܝܐ ܠܐܠܗܐ ܚܝܐ |
| 2 Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. | 2 ܘܢܬܟܢܫܘܢ ܒܢܝ ܝܗܘܕܐ ܘܒܢܝ ܐܝܣܪܝܠ ܐܝܟ ܚܕܐ ܘܢܥܒܕܘܢ ܠܗܘܢ ܪܝܫܐ ܚܕ ܘܢܣܩܘܢ ܡܢ ܐܪܥܐ ܡܛܠ ܕܪܒ ܗܘ ܝܘܡܐ ܕܐܝܙܪܥܝܠ |
| 3 Dicite fratribus vestris: “Populus meus” et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”. | 3 ܩܪܘ ܠܐܚܝܟܘܢ ܥܡܝ ܘܠܐܚܘܬܟܘܢ ܪܚܝܡܬܐ |
| 4 Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, | 4 ܕܘܢܘ ܥܡ ܐܡܟܘܢ ܕܘܢܘ ܡܛܠ ܕܗܝ ܠܐ ܗܘܬ ܐܢܬܬܝ ܘܐܢܐ ܠܐ ܗܘܝܬ ܒܥܠܗ ܬܥܒܪ ܙܢܝܘܬܗ ܡܢ ܐܦܝܗ ܘܓܘܪܗ ܡܢ ܒܝܢܬ ܬܕܝܗ |
| 5 ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti. | 5 ܕܠܐ ܐܫܠܚܝܗ ܥܪܛܠ ܘܐܫܒܩܝܗ ܐܝܟ ܝܘܡܐ ܕܝܠܝܕܐ ܒܗ ܘܐܥܒܕܝܗ ܐܝܟ ܡܕܒܪܐ ܘܐܝܟ ܐܪܥܐ ܨܗܝܬܐ ܘܐܡܝܬܝܗ ܒܨܗܝܐ |
| 6 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, | 6 ܘܥܠ ܒܢܝܗ ܠܐ ܐܪܚܡ ܡܛܠ ܕܒܢܝ ܙܢܝܬܐ ܐܢܘܢ |
| 7 quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. | 7 ܡܛܠ ܕܙܢܝܬ ܐܡܗܘܢ ܘܒܗܬܬ ܝܠܕܬܗܘܢ ܘܐܡܪܬ ܐܙܠ ܒܬܪ ܪܚܡܝ ܝܗܒܝ ܠܚܡܝ ܘܡܝ ܘܢܚܬܝ ܘܟܬܢܝ ܘܡܫܚܝ ܘܟܠ ܕܡܬܒܥܐ ܠܝ |
| 8 Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet; | 8 ܡܛܠ ܗܠܝܢ ܗܐ ܣܐܓ ܐܢܐ ܐܘܪܚܬܗ ܒܕܪܕܪܐ ܘܐܣܘܓ ܫܒܝܠܝܗ ܘܐܘܪܚܐ ܠܐ ܬܫܟܚ |
| 9 et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. | 9 ܘܬܐܙܠ ܒܬܪ ܪܚܡܝܗ ܘܠܐ ܬܕܪܟ ܐܢܘܢ ܘܬܒܥܐ ܐܢܘܢ ܘܠܐ ܬܫܟܚ ܐܢܘܢ ܘܬܐܡܪ ܐܗܦܘܟ ܐܙܠ ܠܝ ܠܘܬ ܒܥܠܝ ܩܕܡܝܐ ܡܛܠ ܕܛܒ ܗܘܐ ܠܝ ܗܝ ܕܝܢ ܡܢ ܕܗܫܐ |
| 10 Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. | 10 ܗܝ ܕܝܢ ܠܐ ܝܕܥܬ ܕܐܢܐ ܝܗܒܬ ܠܗ ܥܒܘܪܐ ܘܚܡܪܐ ܘܡܫܚܐ ܘܣܐܡܐ ܘܕܗܒܐ ܐܣܓܝܬ ܠܗ ܘܡܢܗ ܥܒܕܘ ܒܥܠܐ |
| 11 Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, | 11 ܡܛܠ ܗܢܐ ܐܗܦܘܟ ܐܣܒ ܥܒܘܪܝ ܒܙܒܢܗ ܘܚܡܪܝ ܒܙܒܢܗ ܘܐܣܒ ܥܡܪܝ ܘܟܬܢܝ ܕܝܗܒܬ ܠܗ ܕܬܟܣܐ ܦܘܪܣܝܗ |
| 12 et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea. | 12 ܡܟܝܠ ܐܓܠܐ ܦܘܪܣܝܗ ܩܕܡ ܪܚܡܝܗ ܘܐܢܫ ܠܐ ܢܦܨܝܗ ܡܢ ܐܝܕܝ |
| 13 Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius; | 13 ܘܐܒܛܠ ܟܠܗ ܚܕܘܬܗ ܥܕܥܐܕܝܗ ܘܪܝܫ ܝܪܚܝܗ ܘܫܒܬܗ ܘܟܠܗܘܢ ܥܐܕܝܗ |
| 14 et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. | 14 ܘܐܚܪܒ ܓܘܦܢܝܗ ܘܬܐܢܝܗ ܕܐܡܪܬ ܕܡܘܗܒܬܐ ܐܢܝܢ ܕܝܗܒܘ ܠܝ ܪܚܡܝ ܘܐܥܒܕ ܐܢܝܢ ܥܒܐ ܘܬܐܟܘܠ ܐܢܝܢ ܚܝܘܬ ܒܪܐ |
| 15 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. | 15 ܘܐܦܩܘܕ ܥܠܝܗ ܝܘܡܬܐ ܕܒܥܠܐ ܕܣܝܡܐ ܗܘܬ ܒܗܘܢ ܒܣܡܐ ܘܫܩܠܬ ܩܕܫܝܗ ܘܡܪܓܢܝܬܗ ܘܐܙܠܬ ܒܬܪ ܪܚܡܝܗ ܘܠܝ ܛܥܬ ܐܡܪ ܡܪܝܐ |
| 16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; | 16 ܡܛܠ ܗܠܝܢ ܗܐ ܡܫܕܠ ܐܢܐ ܠܗ ܘܡܘܒܠ ܐܢܐ ܠܗ ܠܡܕܒܪܐ ܘܐܡܠܐ ܒܠܒܗ |
| 17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. | 17 ܘܐܬܠ ܠܗ ܟܪܡܝܗ ܡܢ ܬܡܢ ܘܥܘܡܩܐ ܕܥܟܪ ܕܢܬܦܬܚ ܣܘܟܠܗ ܘܬܬܡܟܟ ܬܡܢ ܐܝܟ ܝܘܡܝ ܛܠܝܘܬܗ ܘܐܝܟ ܝܘܡܐ ܕܣܠܩܬ ܒܗ ܡܢ ܐܪܥܐ ܕܡܨܪܝܢ |
| 18 Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. | 18 ܘܢܗܘܐ ܒܝܘܡܐ ܗܘ ܐܡܪ ܡܪܝܐ ܬܩܪܝܢܝ ܓܒܪܝ ܘܠܐ ܬܘܒ ܬܩܪܝܢܝ ܒܥܠܝ |
| 19 Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. | 19 ܘܐܥܒܪ ܫܡܐ ܕܒܥܠܐ ܡܢ ܦܘܡܗ ܘܠܐ ܢܬܕܟܪܘܢ ܬܘܒ ܫܡܗ |
| 20 Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. | 20 ܘܐܩܝܡ ܠܗܘܢ ܩܝܡܐ ܒܝܘܡܐ ܗܘ ܥܡ ܚܝܘܬܐ ܕܕܒܪܐ ܘܥܡ ܦܪܚܬܐ ܕܫܡܝܐ ܘܪܚܫܐ ܕܐܪܥܐ ܘܩܫܬܐ ܘܣܝܦܐ ܘܩܪܒܐ ܐܒܛܠ ܡܢ ܐܪܥܐ ܘܐܫܪܐ ܐܢܘܢ ܒܣܒܪܐ |
| 21 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. | 21 ܘܐܡܟܪܟܝ ܠܝ ܠܥܠܡ ܘܐܡܟܪܟܝ ܠܝ ܒܙܕܝܩܘܬܐ ܘܒܕܝܢܐ ܘܒܛܝܒܘܬܐ ܘܒܪܚܡܐ |
| 22 Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. | 22 ܘܐܡܟܪܟܝ ܠܝ ܒܗܝܡܢܘܬܐ ܘܬܕܥܝܢ ܠܡܪܝܐ |
| 23 Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; | 23 ܘܢܗܘܐ ܒܝܘܡܐ ܗܘ ܐܡܪ ܡܪܝܐ ܐܥܢܐ ܠܫܡܝܐ ܘܗܢܘܢ ܢܥܢܘܢ ܠܐܪܥܐ |
| 24 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel. | 24 ܘܐܪܥܐ ܬܥܢܐ ܠܥܒܘܪܐ ܘܠܚܡܪܐ ܘܠܡܫܚܐ ܘܗܢܘܢ ܢܥܢܘܢ ܠܐܝܙܪܥܝܠ |
| 25 Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; | 25 ܘܐܙܪܥܝܗ ܠܝ ܒܐܪܥܐ ܘܐܪܚܡ ܥܠ ܠܐ ܐܬܪܚܡܬ ܘܐܩܪܐ ܠܠܐ ܥܡܝ ܥܡܝ ܘܗܘ ܢܩܪܝܢܝ ܐܠܗܝ |
| 26 et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu” ”. |