Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Osea 2


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et erit numerus filiorum Israel
quasi arena maris,
quae sine mensura est et non numerabitur.
Et erit: in loco, ubi dicebatur eis:
“Non populus meus vos”,
dicetur eis: “Filii Dei viventis”.
1 אמרו לאחיכם עמי ולאחותיכם רחמה
2 Et congregabuntur filii Iudae
et filii Israel pariter
et ponent sibimet caput unum
et ascendent de terra,
quia magnus dies Iezrahel.
2 ריבו באמכם ריבו כי היא לא אשתי ואנכי לא אישה ותסר זנוניה מפניה ונאפופיה מבין שדיה
3 Dicite fratribus vestris: “Populus meus”
et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”.
3 פן אפשיטנה ערמה והצגתיה כיום הולדה ושמתיה כמדבר ושתה כארץ ציה והמתיה בצמא
4 Contendite adversum matrem vestram; contendite,
quoniam ipsa non uxor mea,
et ego non vir eius;
auferat fornicationes suas a facie sua
et adulteria sua de medio uberum suorum,
4 ואת בניה לא ארחם כי בני זנונים המה
5 ne forte exspoliem eam nudam
et statuam eam secundum diem nativitatis suae
et ponam eam quasi solitudinem
et statuam eam velut terram aridam
et interficiam eam siti.
5 כי זנתה אמם הבישה הורתם כי אמרה אלכה אחרי מאהבי נתני לחמי ומימי צמרי ופשתי שמני ושקויי
6 Et filiorum illius non miserebor,
quoniam filii fornicationum sunt,
6 לכן הנני שך את דרכך בסירים וגדרתי את גדרה ונתיבותיה לא תמצא
7 quia fornicata est mater eorum,
turpiter egit, quae concepit eos;
quia dixit: “Vadam post amatores meos,
qui dant panes mihi et aquas meas,
lanam meam et linum meum,
oleum meum et potum meum”.
7 ורדפה את מאהביה ולא תשיג אתם ובקשתם ולא תמצא ואמרה אלכה ואשובה אל אישי הראשון כי טוב לי אז מעתה
8 Propter hoc ecce ego saepiam
viam tuam spinis
et saepiam eam maceria,
et semitas suas non inveniet;
8 והיא לא ידעה כי אנכי נתתי לה הדגן והתירוש והיצהר וכסף הרביתי לה וזהב עשו לבעל
9 et sequetur amatores suos
et non apprehendet eos;
et quaeret eos et non inveniet
et dicet: “Vadam et revertar
ad virum meum priorem,
quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.
9 לכן אשוב ולקחתי דגני בעתו ותירושי במועדו והצלתי צמרי ופשתי לכסות את ערותה
10 Et haec nescivit quia ego
dedi ei frumentum et vinum et oleum
et argentum multiplicavi ei
et aurum, quae fecerunt Baal.
10 ועתה אגלה את נבלתה לעיני מאהביה ואיש לא יצילנה מידי
11 Idcirco convertar et sumam
frumentum meum in tempore suo
et vinum meum in tempore suo;
et auferam lanam meam et linum meum,
quae operiebant pudenda eius,
11 והשבתי כל משושה חגה חדשה ושבתה וכל מועדה
12 et nunc revelabo ignominiam eius
in oculis amatorum eius,
et nullus est qui eruat eam de manu mea.
12 והשמתי גפנה ותאנתה אשר אמרה אתנה המה לי אשר נתנו לי מאהבי ושמתים ליער ואכלתם חית השדה
13 Et cessare faciam omne gaudium eius,
sollemnitatem eius, neomeniam eius,
sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
13 ופקדתי עליה את ימי הבעלים אשר תקטיר להם ותעד נזמה וחליתה ותלך אחרי מאהביה ואתי שכחה נאם יהוה
14 et corrumpam vineam eius et ficum eius,
de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt,
quas dederunt mihi amatores mei”.
Et ponam eas in saltum,
et comedet illas bestia agri.
14 לכן הנה אנכי מפתיה והלכתיה המדבר ודברתי על לבה
15 Et visitabo super eam dies Baalim,
quibus accendebat incensum
et ornabatur inaure sua et monili suo
et ibat post amatores suos,
sed mei obliviscebatur,
dicit Dominus.
15 ונתתי לה את כרמיה משם ואת עמק עכור לפתח תקוה וענתה שמה כימי נעוריה וכיום עלתה מארץ מצרים
16 Propter hoc ecce ego lactabo eam
et ducam eam in solitudinem
et loquar ad cor eius;
16 והיה ביום ההוא נאם יהוה תקראי אישי ולא תקראי לי עוד בעלי
17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco
et vallem Achor, portam spei,
et respondebit ibi
iuxta dies iuventutis suae
et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
17 והסרתי את שמות הבעלים מפיה ולא יזכרו עוד בשמם
18 Et erit: in die illa,
ait Dominus,
vocabis me: “Vir meus”
et non vocabis me ultra: “Baal meus”.
18 וכרתי להם ברית ביום ההוא עם חית השדה ועם עוף השמים ורמש האדמה וקשת וחרב ומלחמה אשבור מן הארץ והשכבתים לבטח
19 Et auferam nomina Baalim de ore eius,
et non recordabitur ultra nominis eorum.
19 וארשתיך לי לעולם וארשתיך לי בצדק ובמשפט ובחסד וברחמים
20 Et percutiam eis foedus in die illa
cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae;
et arcum et gladium et bellum
conteram de terra
et cubare eos faciam confidenter.
20 וארשתיך לי באמונה וידעת את יהוה
21 Et sponsabo te mihi in sempiternum;
et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio
et in misericordia et miserationibus.
21 והיה ביום ההוא אענה נאם יהוה אענה את השמים והם יענו את הארץ
22 Et sponsabo te mihi in fide,
et cognosces Dominum.
22 והארץ תענה את הדגן ואת התירוש ואת היצהר והם יענו את יזרעאל
23 Et erit: in illa die exaudiam,
dicit Dominus,
exaudiam caelos,
et illi exaudient terram;
23 וזרעתיה לי בארץ ורחמתי את לא רחמה ואמרתי ללא עמי עמי אתה והוא יאמר אלהי
24 et terra exaudiet
triticum et vinum et oleum,
et haec exaudient Iezrahel.
25 Et seminabo eam mihi in terram
et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”;
26 et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”;
et ipse dicet: “Deus meus es tu” ”.