Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ezechiele 26


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini adme dicens:1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 “Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem:
“Euge, confracta est
porta populorum!
Conversa est ad me;
quae erat plena, deserta est”,
2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :
Euge, confractæ sunt portæ populorum,
conversa est ad me :
implebor ; deserta est :
3 propterea haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans;
3 propterea hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans.
4 et dissipabunt muros Tyri
et destruent turres eius,
et radam pulverem eius de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
4 Et dissipabunt muros Tyri,
et destruent turres ejus :
et radam pulverem ejus de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
5 Siccatio sagenarum
erit in medio maris,
quia ego locutus sum,
ait Dominus Deus;
et erit in direptionem gentibus.
5 Siccatio sagenarum erit in medio maris,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :
et erit in direptionem gentibus.
6 Filiae quoque eius, quae sunt in agro,
gladio interficientur,
et scient quia ego Dominus.
6 Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,
gladio interficientur :
et scient quia ego Dominus.
7 Quia haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor, regem Babylonis,
ab aquilone, regem regum,
cum equis et curribus et equitibus
et coetu populoque magno.
7 Quia hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,
regem regum,
cum equis, et curribus, et equitibus,
et cœtu, populoque magno.
8 Filias tuas, quae sunt in agro,
gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus
et comportabit aggerem in gyro
et levabit contra te clipeum
8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus,
et comportabit aggerem in gyro,
et elevabit contra te clypeum :
9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos
et turres tuas destruet in armatura sua.
9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos,
et turres tuas destruet in armatura sua.
10 Inundatione equorum eius
operiet te pulvis eorum,
a sonitu equitum
et rotarum et curruum
movebuntur muri tui,
dum ingressus fuerit portas tuas
quasi per introitus urbis dissipatae.
10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum :
a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,
cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
11 Ungulis equorum suorum
conculcabit omnes plateas tuas,
populum tuum gladio caedet,
et columnae tuae fortissimae
in terram corruent.
11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas :
populum tuum gladio cædet,
et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
12 Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas
et destruent muros tuos
et domos tuas praeclaras subvertent
et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
12 Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas,
et destruent muros tuos,
et domos tuas præclaras subvertent :
et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
13 Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum,
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,
13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum :
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
14 et dabo te in limpidissimam petram;
siccatio sagenarum eris,
nec aedificaberis ultra,
quia ego locutus sum,
dicit Dominus Deus.
14 Et dabo te in limpidissimam petram,
siccatio sagenarum eris,
nec ædificaberis ultra,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
15 Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemituinterfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae?15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro :
Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,
et gemitu interfectorum tuorum,
cum occisi fuerint in medio tui,
commovebuntur insulæ ?
16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua etvestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt etattoniti et tremefacti stupebunt super te.16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,
et auferent exuvias suas,
et vestimenta sua varia abjicient,
et induentur stupore :
in terra sedebunt,
et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
17 Et assumentes super te lamentumdicent tibi:
“Quomodo peristi, quae habitas in mari,
urbs inclita,
quae fuisti fortis in mari
cum habitatoribus tuis,
quos formidabant universi!
17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi :
Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,
quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,
quos formidabant universi ?
18 Nunc stupebunt naves
in die ruinae tuae,
et turbabuntur insulae in mari
ob exitum tuum”.
18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,
et turbabuntur insulæ in mari,
eo quod nullus egrediatur ex te.
19 Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates,quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquaemultae,19 Quia hæc dicit Dominus Deus :
Cum dedero te urbem desolatam,
sicut civitates quæ non habitantur ;
et adduxero super te abyssum,
et operuerint te aquæ multæ ;
20 detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum etcollocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descenduntin lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium;20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum
ad populum sempiternum ;
et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,
cum his qui deducuntur in lacum,
ut non habiteris ;
porro cum dedero gloriam in terra viventium :
21 in nihilumredigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ”,dicit Dominus Deus.
21 in nihilum redigam te, et non eris :
et requisita non invenieris ultra in sempiternum,
dicit Dominus Deus.