Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Geremia 39


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rexBabylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam.1 בשנה התשעית לצדקיהו מלך יהודה בחדש העשרי בא נבוכדראצר מלך בבל וכל חילו אל ירושלם ויצרו עליה
2 Undecimoautem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas;2 בעשתי עשרה שנה לצדקיהו בחדש הרביעי בתשעה לחדש הבקעה העיר
3 etingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media:Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princepsmagorum et omnes reliqui principes regis Babylonis.
3 ויבאו כל שרי מלך בבל וישבו בשער התוך נרגל שר אצר סמגר נבו שר סכים רב סריס נרגל שר אצר רב מג וכל שארית שרי מלך בבל
4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt etegressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae eratinter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae.4 ויהי כאשר ראם צדקיהו מלך יהודה וכל אנשי המלחמה ויברחו ויצאו לילה מן העיר דרך גן המלך בשער בין החמתים ויצא דרך הערבה
5 Persecutus est autem eosexercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho etcaptum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terraEmath; et locutus est ad eum iudicia.
5 וירדפו חיל כשדים אחריהם וישגו את צדקיהו בערבות ירחו ויקחו אתו ויעלהו אל נבוכדראצר מלך בבל רבלתה בארץ חמת וידבר אתו משפטים
6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis eius, et omnesnobiles Iudae occidit rex Babylonis;6 וישחט מלך בבל את בני צדקיהו ברבלה לעיניו ואת כל חרי יהודה שחט מלך בבל
7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxiteum compedibus, ut duceretur in Babylonem.7 ואת עיני צדקיהו עור ויאסרהו בנחשתים לביא אתו בבלה
8 Domum quoque regis et domum vulgisuccenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt.8 ואת בית המלך ואת בית העם שרפו הכשדים באש ואת חמות ירושלם נתצו
9 Et reliquiaspopuli, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, etsuperfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitumin Babylonem.9 ואת יתר העם הנשארים בעיר ואת הנפלים אשר נפלו עליו ואת יתר העם הנשארים הגלה נבוזר אדן רב טבחים בבל
10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisitNabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros indie illa.10 ומן העם הדלים אשר אין להם מאומה השאיר נבוזראדן רב טבחים בארץ יהודה ויתן להם כרמים ויגבים ביום ההוא
11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistrosatellitum dicens:11 ויצו נבוכדראצר מלך בבל על ירמיהו ביד נבוזראדן רב טבחים לאמר
12 “ Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque eimali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei ”.12 קחנו ועיניך שים עליו ואל תעש לו מאומה רע כי אם כאשר ידבר אליך כן עשה עמו
13 Misit ergo Nabuzardanprinceps satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princepsmagorum et omnes optimates regis Babylonis13 וישלח נבוזראדן רב טבחים ונבושזבן רב סריס ונרגל שר אצר רב מג וכל רבי מלך בבל
14 miserunt et tulerunt Ieremiam devestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, utduceret domum. Et habitavit in populo.14 וישלחו ויקחו את ירמיהו מחצר המטרה ויתנו אתו אל גדליהו בן אחיקם בן שפן להוצאהו אל הבית וישב בתוך העם
15 Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulocustodiae, dicens:15 ואל ירמיהו היה דבר יהוה בהיתו עצור בחצר המטרה לאמר
16 “ Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicitDominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatemhanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa.16 הלוך ואמרת לעבד מלך הכושי לאמר כה אמר יהוה צבאות אלהי ישראל הנני מבי את דברי אל העיר הזאת לרעה ולא לטובה והיו לפניך ביום ההוא
17 Etliberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tuformidas;17 והצלתיך ביום ההוא נאם יהוה ולא תנתן ביד האנשים אשר אתה יגור מפניהם
18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi animatua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam ”, ait Dominus.
18 כי מלט אמלטך ובחרב לא תפל והיתה לך נפשך לשלל כי בטחת בי נאם יהוה