Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 32


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedeciaeregis Iudae; ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor.1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.
2 Tunc exercitusregis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atriocustodiae, qui erat in domo regis Iudae.2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.
3 Clauserat enim eum Sedecias rex Iudaedicens: “ Quare vaticinaris dicens: “Haec dicit Dominus: Ecce ego dabocivitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam;3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : Quare vaticinaris, dicens : Hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam :
4 et Sedecias rex Iudaenon effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, etloquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt;4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis : et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt :
5 et inBabylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autemdimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”? ”.
5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus : si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis ?
6 Et dixit Ieremias: “ Factum est verbum Domini ad me dicens:6 Et dixit Jeremias : Factum est verbum Domini ad me, dicens :
7 Ecce Hanameelfilius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: “Eme tibi agrum meum, quiest in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas”.7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
8 Et venit adme Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae etait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quiatibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autemquod verbum Domini esset8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset :
9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est inAnathoth, et appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos.9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum : septem stateres, et decem argenteos.
10 Etscripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera.10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
11 Et accepi librum possessionis signatum, continentem stipulationes et rata, etapertum;11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus :
12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae inoculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libroemptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae.12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.
13 Etpraecepi Baruch coram eis dicens:13 Et præcepi Baruch coram eis, dicens :
14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertusest; et pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis.14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis :
15 Haecenim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri etvineae in terra ista.15 hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filioNeriae, dicens:16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens :
17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram infortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omneverbum,17 Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,
ecce tu fecisti cælum et terram
in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento :
non erit tibi difficile omne verbum :
18 qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum insinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomeneius:18 qui facis misericordiam in millibus,
et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos :
fortissime, magne, et potens,
Dominus exercituum nomen tibi.
19 magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt superomnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundumfructum operum eius.19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu :
cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,
ut reddas unicuique secundum vias suas,
et secundum fructum adinventionum ejus.
20 Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque addiem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dieshaec.20 Qui posuisti signa et portenta
in terra Ægypti usque ad diem hanc,
et in Israël, et in hominibus,
et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
21 Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et inportentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno.21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti,
in signis et in portentis,
et in manu robusta et in brachio extento,
et in terrore magno :
22 Etdedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum, ut dares eis, terramfluentem lacte et melle.22 et dedisti eis terram hanc,
quam jurasti patribus eorum ut dares eis,
terram fluentem lacte et melle.
23 Et ingressi sunt et possederunt eam; et nonoboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt: omnia, quae mandasti eis,ut facerent, non fecerunt; et occurrere fecisti eis omnia mala haec.23 Et ingressi sunt, et possederunt eam,
et non obedierunt voci tuæ,
et in lege tua non ambulaverunt :
omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt,
et evenerunt eis omnia mala hæc.
24 Eccemunitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est inmanu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame etpestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur,
et urbs data est in manus Chaldæorum
qui præliantur adversus eam,
a facie gladii, et famis, et pestilentiæ :
et quæcumque locutus es, acciderunt,
ut tu ipse cernis.
25 Et tudicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sitin manu Chaldaeorum ”.
25 Et tu dicis mihi, Domine Deus :
Eme agrum argento, et adhibe testes,
cum urbs data sit in manus Chaldæorum ?
26 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
27 “ Ecce ego Dominus, Deusuniversae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum?27 Ecce ego Dominus Deus universæ carnis :
numquid mihi difficile erit omne verbum ?
28 Propterea haecdicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum et in manusregis Babylonis, et capiet eam.28 Propterea hæc dicit Dominus :
Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum,
et in manus regis Babylonis,
et capient eam.
29 Et venient Chaldaei proeliantes adversumurbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibussacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.29 Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc,
et succendent eam igni, et comburent eam,
et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal,
et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
30 Erantenim filii Israel et filii Iudae iugiter facientes malum in oculis meis abadulescentia sua, filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuumsuarum, dicit Dominus.30 Erant enim filii Israël et filii Juda
jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua :
filii Israël, qui usque nunc exacerbant me
in opere manuum suarum, dicit Dominus.
31 Quia in furorem et in indignationem meam facta estmihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, quaauferetur de conspectu meo31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc,
a die qua ædificaverunt eam
usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
32 propter omnem malitiam filiorum Israel et filiorumIudae, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum,principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum, viri Iudae ethabitatores Ierusalem.32 propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda,
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes,
ipsi et reges eorum,
principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum,
viri Juda et habitatores Jerusalem.
33 Et verterunt ad me terga et non facies, cum doceremeos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperentdisciplinam.33 Et verterunt ad me terga, et non facies,
cum docerem eos diluculo et erudirem,
et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
34 Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomenmeum, ut polluerent eam;34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum,
ut polluerent eam.
35 et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valleBenennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis,nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatumdeducerent Iudam ”.
35 Et ædificaverunt excelsa Baal
quæ sunt in valle filii Ennom,
ut initiarent filios suos et filias suas Moloch,
quod non mandavi eis,
nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc :
et in peccatum deducerent Judam.
36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, dequa vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis in gladio et in fame etin peste:36 Et nunc propter ista,
hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc,
de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis,
in gladio, et in fame, et in peste :
37 “ Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eosin furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locumistum et habitare eos faciam confidenter.37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos
in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi :
et reducam eos ad locum istum,
et habitare eos faciam confidenter :
38 Et erunt mihi in populum, et egoero eis in Deum.38 et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universisdiebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.39 Et dabo eis cor unum, et viam unam,
ut timeant me universis diebus,
et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
40 Et feriam eis pactumsempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum,ut non recedant a me.40 Et feriam eis pactum sempiternum,
et non desinam eis benefacere :
et timorem meum dabo in corde eorum,
ut non recedant a me.
41 Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantaboeos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero :
et plantabo eos in terra ista in veritate,
in toto corde meo et in tota anima mea.
42 Quiahaec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sicadducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos,42 Quia hæc dicit Dominus :
Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,
sic adducam super eos
omne bonum quod ego loquor ad eos.
43 et possidebuntur agriin terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homoet iumentum, et data sit in manu Chaldaeorum.43 Et possidebuntur agri in terra ista,
de qua vos dicitis quod deserta sit,
eo quod non remanserit homo et jumentum,
et data sit in manus Chaldæorum.
44 Agri ementur pecunia etscribentur in libro, et imprimetur signum, et testes adhibebuntur in terraBeniamin et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iudae et in civitatibusmontanis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt,quia convertam sortem eorum ”, ait Dominus.
44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,
et imprimetur signum, et testis adhibebitur,
in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,
in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,
et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt,
quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.