Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 24


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi antetemplum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniamfilium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem deIerusalem et adduxit eos in Babylonem.1 Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.
2 Calathus unus ficus bonas habebatnimis, ut solent ficus esse primi temporis; et calathus unus ficus habebat malasnimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae.
2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.
3 Et dixit Dominus ad me: “ Quid tu vides, Ieremia? ”. Et dixi: “ Ficus,ficus bonas, bonas valde, et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eoquod sint malae ”.3 Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.
4 Et factum est verbum Domini ad me dicens:4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
5 “ Haecdicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscamtransmigrationem Iudae, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum.5 Hæc dicit Dominus Deus Israël :
Sicut ficus hæ bonæ,
sic cognoscam transmigrationem Juda,
quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.
6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc etaedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam.6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum,
et reducam eos in terram hanc :
et ædificabo eos, et non destruam :
et plantabo eos, et non evellam.
7 Et dabo eiscor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eisin Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
7 Et dabo eis cor ut sciant me,
quia ego sum Dominus :
et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum,
quia revertentur ad me in toto corde suo.
8 Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haecdicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos deIerusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti.8 Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ,
hæc dicit Dominus :
Sic dabo Sedeciam regem Juda,
et principes ejus, et reliquos de Jerusalem,
qui remanserunt in urbe hac,
et qui habitant in terra Ægypti.
9 Etdabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium etin proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quaeeieci eos.9 Et dabo eos in vexationem,
afflictionemque omnibus regnis terræ,
in opprobrium, et in parabolam,
et in proverbium, et in maledictionem
in universis locis ad quæ ejeci eos.
10 Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur deterra, quam dedi eis et patribus eorum ”.
10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem,
donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.