Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Geremia 22


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Haec dicit Dominus: “ Descende in domum regis Iudae et loqueris ibiverbum hoc1 כה אמר יהוה רד בית מלך יהודה ודברת שם את הדבר הזה
2 et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super soliumDavid, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.2 ואמרת שמע דבר יהוה מלך יהודה הישב על כסא דוד אתה ועבדיך ועמך הבאים בשערים האלה
3 Haecdicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manuexpoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatisinique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.3 כה אמר יהוה עשו משפט וצדקה והצילו גזול מיד עשוק וגר יתום ואלמנה אל תנו אל תחמסו ודם נקי אל תשפכו במקום הזה
4 Si enim facientesfeceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes degenere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi etpopulus eorum.4 כי אם עשו תעשו את הדבר הזה ובאו בשערי הבית הזה מלכים ישבים לדוד על כסאו רכבים ברכב ובסוסים הוא ועבדו ועמו
5 Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicitDominus, quia in solitudinem erit domus haec.
5 ואם לא תשמעו את הדברים האלה בי נשבעתי נאם יהוה כי לחרבה יהיה הבית הזה
6 Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae:
Galaad tu mihi,
caput Libani,
verumtamen ponam te solitudinem,
urbes inhabitabiles,
6 כי כה אמר יהוה על בית מלך יהודה גלעד אתה לי ראש הלבנון אם לא אשיתך מדבר ערים לא נושבה
7 et sanctificabo super te
interficientem virum et arma eius,
et succident electas cedros tuas
et praecipitabunt in ignem.
7 וקדשתי עליך משחתים איש וכליו וכרתו מבחר ארזיך והפילו על האש
8 Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisqueproximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”.8 ועברו גוים רבים על העיר הזאת ואמרו איש אל רעהו על מה עשה יהוה ככה לעיר הגדולה הזאת
9 Etrespondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deosalienos et servierint eis” ”.9 ואמרו על אשר עזבו את ברית יהוה אלהיהם וישתחוו לאלהים אחרים ויעבדום
10 Nolite flere mortuum
neque lugeatis super eum fletu;
plangite eum, qui egreditur,
quia non revertetur ultra
nec videbit terram nativitatis suae.
10 אל תבכו למת ואל תנדו לו בכו בכו להלך כי לא ישוב עוד וראה את ארץ מולדתו
11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit proIosia patre suo: “ Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius,11 כי כה אמר יהוה אל שלם בן יאשיהו מלך יהודה המלך תחת יאשיהו אביו אשר יצא מן המקום הזה לא ישוב שם עוד
12 sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam nonvidebit amplius ”.12 כי במקום אשר הגלו אתו שם ימות ואת הארץ הזאת לא יראה עוד
13 Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia
et cenacula sua non in iudicio,
proximum suum servire facit gratis
et mercedem eius non reddet ei;
13 הוי בנה ביתו בלא צדק ועליותיו בלא משפט ברעהו יעבד חנם ופעלו לא יתן לו
14 qui dicit: “ Aedificabo mihi domum latam
et cenacula spatiosa ”;
qui aperit sibi fenestras
et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide!
14 האמר אבנה לי בית מדות ועליות מרוחים וקרע לו חלוני וספון בארז ומשוח בששר
15 Numquid regnabis,
quoniam gloriaris in cedris?
Pater tuus numquid non comedit et bibit?
Sed fecit iudicium et iustitiam,
tunc bene erat ei.
15 התמלך כי אתה מתחרה בארז אביך הלוא אכל ושתה ועשה משפט וצדקה אז טוב לו
16 Iudicavit causam pauperis et egeni,
tunc bene.
“ Numquid non hoc est nosse me? ”,
dicit Dominus.
16 דן דין עני ואביון אז טוב הלוא היא הדעת אתי נאם יהוה
17 Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam
et ad sanguinem innocentem fundendum
et ad calumniam et ad oppressionem faciendam.
17 כי אין עיניך ולבך כי אם על בצעך ועל דם הנקי לשפוך ועל העשק ועל המרוצה לעשות
18 Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae:
“ Non plangent eum:
“Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”.
Non concrepabunt ei:
“Vae, domine!” et “Vae, inclite!”.
18 לכן כה אמר יהוה אל יהויקים בן יאשיהו מלך יהודה לא יספדו לו הוי אחי והוי אחות לא יספדו לו הוי אדון והוי הדה
19 Sepultura asini sepelietur,
tractus et proiectus longe
extra portas Ierusalem ”.
19 קבורת חמור יקבר סחוב והשלך מהלאה לשערי ירושלם
20 Ascende Libanum et clama
et in Basan da vocem tuam
et clama de Abarim,
quia contriti sunt omnes amatores tui.
20 עלי הלבנון וצעקי ובבשן תני קולך וצעקי מעברים כי נשברו כל מאהביך
21 Locutus sum ad te in securitate tua,
et dixisti: “ Non audiam! ”.
Haec est via tua ab adulescentia tua,
quia non audisti vocem meam.
21 דברתי אליך בשלותיך אמרת לא אשמע זה דרכך מנעוריך כי לא שמעת בקולי
22 Omnes pastores tuos pascet ventus,
et amatores tui in captivitatem ibunt,
quia tunc confunderis et erubesces
ab omni malitia tua.
22 כל רעיך תרעה רוח ומאהביך בשבי ילכו כי אז תבשי ונכלמת מכל רעתך
23 Quae sedes in Libano
et nidificas in cedris,
quomodo congemisces,
cum venerint tibi dolores
quasi dolores parturientis!
23 ישבתי בלבנון מקננתי בארזים מה נחנת בבא לך חבלים חיל כילדה
24 “ Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rexIudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum24 חי אני נאם יהוה כי אם יהיה כניהו בן יהויקים מלך יהודה חותם על יד ימיני כי משם אתקנך
25 et dabo te in manuquaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manuNabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum;25 ונתתיך ביד מבקשי נפשך וביד אשר אתה יגור מפניהם וביד נבוכדראצר מלך בבל וביד הכשדים
26 et mittam te etmatrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibiquemoriemini;26 והטלתי אתך ואת אמך אשר ילדתך על הארץ אחרת אשר לא ילדתם שם ושם תמותו
27 et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur,illuc non revertentur ”.
27 ועל הארץ אשר הם מנשאים את נפשם לשוב שם שמה לא ישובו
28 Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absqueomni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram,quam ignoraverunt?28 העצב נבזה נפוץ האיש הזה כניהו אם כלי אין חפץ בו מדוע הוטלו הוא וזרעו והשלכו על הארץ אשר לא ידעו
29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini!29 ארץ ארץ ארץ שמעי דבר יהוה
30 Haec dicitDominus: “ Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis nonprosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium Davidet potestatem habeat ultra in Iuda ”.
30 כה אמר יהוה כתבו את האיש הזה ערירי גבר לא יצלח בימיו כי לא יצלח מזרעו איש ישב על כסא דוד ומשל עוד ביהודה