Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Geremia 1


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth interra Beniamin.1 דברי ירמיהו בן חלקיהו מן הכהנים אשר בענתות בארץ בנימן
2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filiiAmon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius.2 אשר היה דבר יהוה אליו בימי יאשיהו בן אמון מלך יהודה בשלש עשרה שנה למלכו
3 Et factum est in diebusIoachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciaefilii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto.
3 ויהי בימי יהויקים בן יאשיהו מלך יהודה עד תם עשתי עשרה שנה לצדקיהו בן יאשיהו מלך יהודה עד גלות ירושלם בחדש החמישי
4 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
4 ויהי דבר יהוה אלי לאמר
5 “ Priusquam te formarem in utero, novi te
et, antequam exires de vulva, sanctificavi te
et prophetam gentibus dedi te ”.
5 בטרם אצורך בבטן ידעתיך ובטרם תצא מרחם הקדשתיך נביא לגוים נתתיך
6 Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum ”.
6 ואמר אהה אדני יהוה הנה לא ידעתי דבר כי נער אנכי
7 Et dixit Dominus ad me: “ Noli dicere: “Puer sum”,
quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis
et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.
7 ויאמר יהוה אלי אל תאמר נער אנכי כי על כל אשר אשלחך תלך ואת כל אשר אצוך תדבר
8 Ne timeas a facie eorum,
quia tecum ego sum, ut eruam te ”,
dicit Dominus.
8 אל תירא מפניהם כי אתך אני להצלך נאם יהוה
9 Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me:
“ Ecce dedi verba mea in ore tuo;
9 וישלח יהוה את ידו ויגע על פי ויאמר יהוה אלי הנה נתתי דברי בפיך
10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna,
ut evellas et destruas
et disperdas et dissipes
et aedifices et plantes ”.
10 ראה הפקדתיך היום הזה על הגוים ועל הממלכות לנתוש ולנתוץ ולהאביד ולהרוס לבנות ולנטוע
11 Et factum est verbum Domini ad me dicens: “ Quid tu vides, Ieremia? ”. Etdixi: “ Virgam amygdali vigilantis ego video ”.11 ויהי דבר יהוה אלי לאמר מה אתה ראה ירמיהו ואמר מקל שקד אני ראה
12 Et dixit Dominus ad me:“Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud ”.12 ויאמר יהוה אלי היטבת לראות כי שקד אני על דברי לעשתו
13 Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “ Quid tu vides? ”. Etdixi: “ Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis ”.13 ויהי דבר יהוה אלי שנית לאמר מה אתה ראה ואמר סיר נפוח אני ראה ופניו מפני צפונה
14 Etdixit Dominus ad me:
“ Ab aquilone pandetur malum
super omnes habitatores terrae;
14 ויאמר יהוה אלי מצפון תפתח הרעה על כל ישבי הארץ
15 quia ecce ego convocabo
omnia regna aquilonis,
ait Dominus,
et venient et ponent unusquisque solium suum
in introitu portarum Ierusalem
et contra omnes muros eius in circuitu
et contra universas urbes Iudae;
15 כי הנני קרא לכל משפחות ממלכות צפונה נאם יהוה ובאו ונתנו איש כסאו פתח שערי ירושלם ועל כל חומתיה סביב ועל כל ערי יהודה
16 et loquar iudicia mea cum eis
super omnem malitiam eorum,
qui dereliquerunt me
et incensum obtulerunt diis alienis
et adoraverunt opus manuum suarum.
16 ודברתי משפטי אותם על כל רעתם אשר עזבוני ויקטרו לאלהים אחרים וישתחוו למעשי ידיהם
17 Tu ergo accinge lumbos tuos
et surge et loquere ad eos omnia,
quae ego praecipio tibi;
ne timeas a facie eorum,
alioquin timere te faciam vultum eorum.
17 ואתה תאזר מתניך וקמת ודברת אליהם את כל אשר אנכי אצוך אל תחת מפניהם פן אחתך לפניהם
18 Ego quippe dedi te hodie
in civitatem munitam
et in columnam ferream
et in murum aereum
contra omnem terram
regibus Iudae, principibus eius
et sacerdotibus et populo terrae;
18 ואני הנה נתתיך היום לעיר מבצר ולעמוד ברזל ולחמות נחשת על כל הארץ למלכי יהודה לשריה לכהניה ולעם הארץ
19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt,
quia tecum ego sum,
ait Dominus,
ut eripiam te ”.
19 ונלחמו אליך ולא יוכלו לך כי אתך אני נאם יהוה להצילך