Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Levitico 25


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius;3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :
6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :
7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem;8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :
9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra.9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges.12 ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.
13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo,14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.
16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?".20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?
21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum,21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :
24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi.32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :
33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel.33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo.37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum.41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum;42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :
43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :
45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se,49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata.50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis;51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :
52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum,52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.
53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis:54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.
55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.