Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Levitico 25


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:1 וידבר יהוה אל משה בהר סיני לאמר
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.2 דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם כי תבאו אל הארץ אשר אני נתן לכם ושבתה הארץ שבת ליהוה
3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius;3 שש שנים תזרע שדך ושש שנים תזמר כרמך ואספת את תבואתה
4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.4 ובשנה השביעת שבת שבתון יהיה לארץ שבת ליהוה שדך לא תזרע וכרמך לא תזמר
5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.5 את ספיח קצירך לא תקצור ואת ענבי נזירך לא תבצר שנת שבתון יהיה לארץ
6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,6 והיתה שבת הארץ לכם לאכלה לך ולעבדך ולאמתך ולשכירך ולתושבך הגרים עמך
7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
7 ולבהמתך ולחיה אשר בארצך תהיה כל תבואתה לאכל
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem;8 וספרת לך שבע שבתת שנים שבע שנים שבע פעמים והיו לך ימי שבע שבתת השנים תשע וארבעים שנה
9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra.9 והעברת שופר תרועה בחדש השבעי בעשור לחדש ביום הכפרים תעבירו שופר בכל ארצכם
10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
10 וקדשתם את שנת החמשים שנה וקראתם דרור בארץ לכל ישביה יובל הוא תהיה לכם ושבתם איש אל אחזתו ואיש אל משפחתו תשבו
11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis11 יובל הוא שנת החמשים שנה תהיה לכם לא תזרעו ולא תקצרו את ספיחיה ולא תבצרו את נזריה
12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges.12 כי יובל הוא קדש תהיה לכם מן השדה תאכלו את תבואתה
13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
13 בשנת היובל הזאת תשבו איש אל אחזתו
14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo,14 וכי תמכרו ממכר לעמיתך או קנה מיד עמיתך אל תונו איש את אחיו
15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.15 במספר שנים אחר היובל תקנה מאת עמיתך במספר שני תבואת ימכר לך
16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.16 לפי רב השנים תרבה מקנתו ולפי מעט השנים תמעיט מקנתו כי מספר תבואת הוא מכר לך
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
17 ולא תונו איש את עמיתו ויראת מאלהיך כי אני יהוה אלהיכם
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,18 ועשיתם את חקתי ואת משפטי תשמרו ועשיתם אתם וישבתם על הארץ לבטח
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
19 ונתנה הארץ פריה ואכלתם לשבע וישבתם לבטח עליה
20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?".20 וכי תאמרו מה נאכל בשנה השביעת הן לא נזרע ולא נאסף את תבואתנו
21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum,21 וצויתי את ברכתי לכם בשנה הששית ועשת את התבואה לשלש השנים
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
22 וזרעתם את השנה השמינת ואכלתם מן התבואה ישן עד השנה התשיעת עד בוא תבואתה תאכלו ישן
23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.23 והארץ לא תמכר לצמתת כי לי הארץ כי גרים ותושבים אתם עמדי
24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
24 ובכל ארץ אחזתכם גאלה תתנו לארץ
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.25 כי ימוך אחיך ומכר מאחזתו ובא גאלו הקרב אליו וגאל את ממכר אחיו
26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,26 ואיש כי לא יהיה לו גאל והשיגה ידו ומצא כדי גאלתו
27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.27 וחשב את שני ממכרו והשיב את העדף לאיש אשר מכר לו ושב לאחזתו
28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
28 ואם לא מצאה ידו די השיב לו והיה ממכרו ביד הקנה אתו עד שנת היובל ויצא ביבל ושב לאחזתו
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.29 ואיש כי ימכר בית מושב עיר חומה והיתה גאלתו עד תם שנת ממכרו ימים תהיה גאלתו
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.30 ואם לא יגאל עד מלאת לו שנה תמימה וקם הבית אשר בעיר אשר לא חמה לצמיתת לקנה אתו לדרתיו לא יצא ביבל
31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
31 ובתי החצרים אשר אין להם חמה סביב על שדה הארץ יחשב גאלה תהיה לו וביבל יצא
32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi.32 וערי הלוים בתי ערי אחזתם גאלת עולם תהיה ללוים
33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel.33 ואשר יגאל מן הלוים ויצא ממכר בית ועיר אחזתו ביבל כי בתי ערי הלוים הוא אחזתם בתוך בני ישראל
34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
34 ושדה מגרש עריהם לא ימכר כי אחזת עולם הוא להם
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.35 וכי ימוך אחיך ומטה ידו עמך והחזקת בו גר ותושב וחי עמך
36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.36 אל תקח מאתו נשך ותרבית ויראת מאלהיך וחי אחיך עמך
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo.37 את כספך לא תתן לו בנשך ובמרבית לא תתן אכלך
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
38 אני יהוה אלהיכם אשר הוצאתי אתכם מארץ מצרים לתת לכם את ארץ כנען להיות לכם לאלהים
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,39 וכי ימוך אחיך עמך ונמכר לך לא תעבד בו עבדת עבד
40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te40 כשכיר כתושב יהיה עמך עד שנת היבל יעבד עמך
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum.41 ויצא מעמך הוא ובניו עמו ושב אל משפחתו ואל אחזת אבתיו ישוב
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum;42 כי עבדי הם אשר הוצאתי אתם מארץ מצרים לא ימכרו ממכרת עבד
43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.43 לא תרדה בו בפרך ויראת מאלהיך
44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.44 ועבדך ואמתך אשר יהיו לך מאת הגוים אשר סביבתיכם מהם תקנו עבד ואמה
45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem45 וגם מבני התושבים הגרים עמכם מהם תקנו וממשפחתם אשר עמכם אשר הולידו בארצכם והיו לכם לאחזה
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
46 והתנחלתם אתם לבניכם אחריכם לרשת אחזה לעלם בהם תעבדו ובאחיכם בני ישראל איש באחיו לא תרדה בו בפרך
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,47 וכי תשיג יד גר ותושב עמך ומך אחיך עמו ונמכר לגר תושב עמך או לעקר משפחת גר
48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum48 אחרי נמכר גאלה תהיה לו אחד מאחיו יגאלנו
49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se,49 או דדו או בן דדו יגאלנו או משאר בשרו ממשפחתו יגאלנו או השיגה ידו ונגאל
50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata.50 וחשב עם קנהו משנת המכרו לו עד שנת היבל והיה כסף ממכרו במספר שנים כימי שכיר יהיה עמו
51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis;51 אם עוד רבות בשנים לפיהן ישיב גאלתו מכסף מקנתו
52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum,52 ואם מעט נשאר בשנים עד שנת היבל וחשב לו כפי שניו ישיב את גאלתו
53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.
53 כשכיר שנה בשנה יהיה עמו לא ירדנו בפרך לעיניך
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis:54 ואם לא יגאל באלה ויצא בשנת היבל הוא ובניו עמו
55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.
55 כי לי בני ישראל עבדים עבדי הם אשר הוצאתי אותם מארץ מצרים אני יהוה אלהיכם