Sapienza 9
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 “ Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo | 1 “ Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo |
2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, | 2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, |
3 et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, | 3 et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, |
4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, | 4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, |
5 quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. | 5 quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. |
6 Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. | 6 Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. |
7 Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum; | 7 Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum; |
8 dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. | 8 dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. |
9 Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. | 9 Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. |
10 Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. | 10 Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. |
11 Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. | 11 Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. |
12 Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. | 12 Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. |
13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? | 13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? |
14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae: | 14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae: |
15 corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. | 15 corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. |
16 Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit? | 16 Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit? |
17 Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? | 17 Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? |
18 Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt ”. | 18 Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt ”. |