Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Qoelet 4


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et eccelacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, etnemo consolator.1 ושבתי אני ואראה את כל העשקים אשר נעשים תחת השמש והנה דמעת העשקים ואין להם מנחם ומיד עשקיהם כח ואין להם מנחם
2 Et laudavi magis mortuos, qui iam defuncti sunt, quamviventes, qui adhuc vitam agunt,2 ושבח אני את המתים שכבר מתו מן החיים אשר המה חיים עדנה
3 et feliciorem utroque iudicavi, qui necdumnatus est nec vidit opera mala, quae sub sole fiunt.
3 וטוב משניהם את אשר עדן לא היה אשר לא ראה את המעשה הרע אשר נעשה תחת השמש
4 Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc essezelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus.
4 וראיתי אני את כל עמל ואת כל כשרון המעשה כי היא קנאת איש מרעהו גם זה הבל ורעות רוח
5 Stultus complicat manus suas
et comedit carnes suas.
5 הכסיל חבק את ידיו ואכל את בשרו
6 Melior est pugillus cum requie
quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus.
6 טוב מלא כף נחת ממלא חפנים עמל ורעות רוח
7 Iterum repperi et aliam vanitatem sub sole:7 ושבתי אני ואראה הבל תחת השמש
8 unus est et secundum non habet,non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eiusdivitiis, nec recogitat dicens: “ Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”.In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima.8 יש אחד ואין שני גם בן ואח אין לו ואין קץ לכל עמלו גם עיניו לא תשבע עשר ולמי אני עמל ומחסר את נפשי מטובה גם זה הבל וענין רע הוא
9 Melius est duos esse simulquam unum: habent enim emolumentum in labore suo,9 טובים השנים מן האחד אשר יש להם שכר טוב בעמלם
10 quia si unus ceciderit, abaltero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.10 כי אם יפלו האחד יקים את חברו ואילו האחד שיפול ואין שני להקימו
11 Insuper,si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?11 גם אם ישכבו שנים וחם להם ולאחד איך יחם
12 Et, si quispiampraevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non citorumpitur.12 ואם יתקפו האחד השנים יעמדו נגדו והחוט המשלש לא במהרה ינתק
13 Melior est puer pauper et sapiens
rege sene et stulto,
qui iam nescit erudiri.
13 טוב ילד מסכן וחכם ממלך זקן וכסיל אשר לא ידע להזהר עוד
14 Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in regno istius natussit pauper.14 כי מבית הסורים יצא למלך כי גם במלכותו נולד רש
15 Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescenteillo secundo, qui consurgebat pro eo.15 ראיתי את כל החיים המהלכים תחת השמש עם הילד השני אשר יעמד תחתיו
16 Infinitus numerus erat populi, omnium,quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hocvanitas et afflictio spiritus.
16 אין קץ לכל העם לכל אשר היה לפניהם גם האחרונים לא ישמחו בו כי גם זה הבל ורעיון רוח
17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius estquam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quamstultorum victimae, qui nesciunt se malum facere.