1 Et ascendit Ioannes de Ga zaris et nuntiavit Simoni pa tri suo, quaefecit Cendebaeus. | 1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum. |
2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, etait illis: “ Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israelab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostrisliberare Israel saepius. | 2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis : Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem : et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. |
3 Nunc autem senui, vos autem in misericordiasufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnatepro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit ”. | 3 Nunc autem senui : sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra : auxilium vero de cælo vobiscum sit. |
4 Et elegit deregione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt adCendebaeum et dormierunt in Modin | 4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites : et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. |
5 et surrexerunt mane et abierunt in campum.Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluviustorrens erat inter medium ipsorum. | 5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum : et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum : et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. |
6 Et admovit castra contra faciem eorum ipseet populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; ettransfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. | 6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem : et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. |
7 Et divisitpopulum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorumcopiosus nimis. | 7 Et divisit populum et equites in medio peditum : erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. |
8 Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeuset castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem inmunitionem fugerunt. | 8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus : et ceciderunt ex eis multi vulnerati : residui autem in munitionem fugerunt. |
9 Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes auteminsecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit. | 9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis : Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit : |
10 Et fugerunt usque adturres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illisduo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
| 10 et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace.
|
11 Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebatargentum et aurum multum; | 11 Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum : |
12 erat enim gener summi sacerdotis. | 12 erat enim gener summi sacerdotis. |
13 Et exaltatumest cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonemet filios eius, ut tolleret eos. | 13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos. |
14 Simon autem perambulans civitates, quaeerant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse etMatthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, menseundecimo, hic est mensis Sabath. | 14 Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo : hic est mensis Sabath. |
15 Et suscepit eos filius Abubi inmunitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eisconvivium magnum et abscondit illic viros. | 15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit : et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros. |
16 Et, cum inebriatus esset Simon etfilii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraveruntin convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius. | 16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium : et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus : |
17 Etfecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis. | 17 et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis. |
18 Et scripsit haecPtolemaeus et misit regi, ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet eicivitates et regionem. | 18 Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. |
19 Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunismisit epistulas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona. | 19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem : et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona. |
20 Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi. | 20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. |
21 Et praecurrens quidamnuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: “Misit te quoque interfici ”. | 21 Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. |
22 Ut audivit autem, vehementer expavit etcomprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quiaquaerebant eum perdere.
| 22 Ut audivit autem, vehementer expavit : et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos : cognovit enim quia quærebant eum perdere.
|
23 Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibusfortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius, | 23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus : |
24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus estprinceps sacerdotum post patrem suum. | 24 ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. |