Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 10


font
NOVA VULGATAKÁLDI-NEOVULGÁTA
1 Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi filius,Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic.
2 Etaudivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviamilli in proelium.
3 Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis,ut magnificaret eum.
4 Dixit enim: “ Anticipemus facere pacem cum eo,priusquam faciat cum Alexandro adversum nos;
5 recordabitur enim omnium malorum,quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius ”.
6 Et deditei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum sociumeius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
7 Et venit Ionathas inIerusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant;
8 et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatemcongregandi exercitum.
9 Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, etreddidit eos parentibus ipsorum.
10 Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepitaedificare et innovare civitatem;
11 et dixit facientibus opera, ut exstruerentmuros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et itafecerunt.
12 Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchidesaedificaverat,
13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam;
14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem etpraecepta; erat enim ad refugium.
15 Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, etnarraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores,quos habuerunt.
16 Et ait: “ Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nuncfaciemus eum amicum et socium nostrum ”.
17 Et scripsit epistulam et misit eisecundum haec verba dicens:
18 “ Rex Alexander fratri Ionathae salutem.
19 Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster;
20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicusvoceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostrasunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos ”.
21 Et induit seIonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemniScenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
22 Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait:
23 “ Quidhoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum adfirmamentum?
24 Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona,ut sint mecum in adiutorium ”.
25 Et misit eis secundum haec verba: “ RexDemetrius genti Iudaeorum salutem.
26 Quoniam servastis ad nos pactum etmansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimuset gavisi sumus.
27 Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, etretribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum,
28 et remittemus vobispraestationes multas et dabimus vobis donationes.
29 Et nunc absolvo vos etremitto Iudaeos a tributis et pretio salis et a coronis;
30 et pro tertia parteseminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remittoex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quaeadditae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;
31 et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa.
32 Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summosacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodianteam.
33 Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regnomeo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorumsuorum.
34 Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti ettres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnesimmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo;
35 et nemohabebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa.
36 Etascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabunturillis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.
37 Et ex eis constituentur,qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotiaregni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis etambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.
38 Et tresregiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeaereputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summisacerdotis.
39 Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt inIerusalem, ad necessarios sumptus sanctis.
40 Et ego do singulis annis quindecimmilia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
41 etomne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annisprioribus, ex hoc dabunt in opera domus.
42 Et super haec quinque milia siclorumargenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haecremittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
43 Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibusfinibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quaesunt eis in regno meo.
44 Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorumsumptus dabitur de ratione regis;
45 et ad exstruendos muros Ierusalem etcommuniendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendosmuros in Iudaea ”.
46 Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis necreceperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel ettribulaverat eos valde.
47 Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eisprinceps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
48 Etcongregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium.
49 Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutusest eum Demetrius et praevaluit adversus eos;
50 et confirmavit proelium nimis,donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
51 Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verbadicens:
52 “ Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrummeorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, etsedimus in sede regni eius;
54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et damihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi dignate ”.
55 Et respondit rex Ptolemaeus dicens: “ Felix dies, in qua reversuses ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum!
56 Et nunc faciamtibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, etsocer fiam tibi, sicut dixisti ”.
57 Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse etCleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecitnuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
59 Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi.
60 Et abiit cumgloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multumet aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum.
61 Et conveneruntadversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversuseum; et non intendit ad eos rex.
62 Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathanvestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rexsedere secum.
63 Dixitque principibus suis: “ Exite cum eo in medium civitatiset praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam eimolestus sit de ulla ratione ”.
64 Et factum est, ut viderunt, quiinterpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura,fugerunt omnes.
65 Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicoset posuit eum ducem et participem principatus.
66 Et reversus est Ionathas inIerusalem cum pace et laetitia.
67 In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Cretain terram patrum suorum;
68 et audivit Alexander rex et contristatus est valdeet reversus est Antiochiam.
69 Et constituit Demetrius rex Apollonium, quipraeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam etmisit ad Ionathan summum sacerdotem
70 dicens: “ Tu omnino solus resistisnobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tupotestatem adversum nos exerces in montibus?
71 Nunc ergo si confidis invirtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quiamecum est virtus civitatum.
72 Interroga et disce quis sum ego et ceteri, quiauxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciemnostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”.
73 Et nuncnon poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapisneque silex neque locus fugiendi ”.
74 Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decemmilia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius inadiutorium.
75 Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant decivitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
76 Etexterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen.
77 Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Etabiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberetmultitudinem equitum et confideret in eis.
78 Et insecutus est eum Ionathas inAzotum, et exercitus commiserunt proelium.
79 Et reliquit Apollonius milleequites post eos occulte.
80 Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se;et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque advesperam.
81 Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraveruntequi eorum.
82 Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem;equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt,
83 et equidispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolumsuum, ut ibi se liberarent.
84 Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quaeerant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, quifugerunt in illud, succendit igne.
85 Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum hisqui succensi sunt, fere octo milia virorum.
86 Et movit inde Ionathas castra etapplicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
87 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa.
88 Etfactum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhucglorificare Ionathan
89 et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est daricognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.