Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal.1 Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
2 Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad; hae cognationes Saraitarum.2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes Sarathi.
3 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni.3 Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
4 Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
5 Ashur vero patris Thecue erant duae uxores: Halaa et Naara.5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.
6 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et Ahasthari; isti sunt filii Naara.6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.
7 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar et Ethnan.7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
8 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel filii Arum.8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
9 Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: “ Quia peperi eum in dolore ”.9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “ Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi! ”. Et praestitit Deus quae precatus est.
10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha.12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha.
13 Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi.13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant.
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant.
15 Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez.15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez.
16 Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel.16 Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.
17 Et filii Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit Iether Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthemo.17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.
19 Filii autem uxoris eius Iudaicae sororis Naham patris Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilae: Garmitae et Esthemo Maachathitarum.19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
20 Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi: Zoheth et Benzoheth.
20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
21 Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea21 Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres.22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hæc autem verba vetera.
23 Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi.
23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul;24 Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
25 Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius.25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.
26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei filius eius.26 Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.
27 Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam filiorum Iudae.
27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda.
28 Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
29 et in Bilha et in Esem et in Tholad29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
30 et in Bathuel et in Horma et in Siceleg30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David.31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David.
32 Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque.32 Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia.
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.
34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ,
35 et Ioel et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel35 et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel,
36 et Elioenai et Iacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et Isimiel et Banaia,36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Iedaia filii Semri filii Samaia.37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
38 Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer,38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
39 et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis.39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.
40 Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham.40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
41 Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt.
41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :
43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.