Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 26


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Divisiones autem ianitorum.
De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.
1 Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,2 Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,
3 Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.3 Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.
4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,4 Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,
5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus.5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.
6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi;6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.
7 filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias;7 Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.
8 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.8 Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
9 Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo.
9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem —10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.
12 Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini.12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis;14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum;15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.
16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam:16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.
17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini,17 Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.
18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar.18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.
19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.
19 Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum.20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
21 De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae.21 Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.
22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini.22 Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.
23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis:23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
24 Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris.24 Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris.
25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith.25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
27 de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini.27 de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
28 Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius.
28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.
29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices.29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis;30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
32 fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.