Primo libro delle Cronache 26
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph. | 1 Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph. |
2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus, | 2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus, |
3 Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus. | 3 Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus. |
4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, | 4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, |
5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus. | 5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus. |
6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi; | 6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi; |
7 filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias; | 7 filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias; |
8 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom. | 8 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom. |
9 Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo. | 9 Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo. |
10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem — | 10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem — |
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim. | 11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim. |
12 Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini. | 12 Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini. |
13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum. | 13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum. |
14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis; | 14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis; |
15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum; | 15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum; |
16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam: | 16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam: |
17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini, | 17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini, |
18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar. | 18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar. |
19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari. | 19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari. |
20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum. | 20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum. |
21 De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae. | 21 De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae. |
22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini. | 22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini. |
23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis: | 23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis: |
24 Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris. | 24 Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris. |
25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith. | 25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith. |
26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus | 26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus |
27 de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini. | 27 de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini. |
28 Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. | 28 Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. |
29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices. | 29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices. |
30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis; | 30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis; |
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad | 31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad |
32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. | 32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. |