Secondo libro di Samuele 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Haec autem sunt verba David novissima: “ Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel. | 1 Haec autem sunt verba David novissima: “ Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel. |
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam. | 2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam. |
3 Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei | 3 Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei |
4 est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”. | 4 est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”. |
5 Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare? | 5 Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare? |
6 Praevaricatores autem quasi spinae abiectae universi, quae non tolluntur manibus; | 6 Praevaricatores autem quasi spinae abiectae universi, quae non tolluntur manibus; |
7 et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur ”. | 7 et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur ”. |
8 Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno. | 8 Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno. |
9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium. | 9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium. |
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda. | 10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda. |
11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim, | 11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim, |
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. | 12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. |
13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim. | 13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim. |
14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. | 14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. |
15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”. | 15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”. |
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino | 16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino |
17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. | 17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. |
18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta | 18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta |
19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat. | 19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat. |
20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. | 20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. |
21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua. | 21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua. |
22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos. | 22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos. |
23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum. | 23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum. |
24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, | 24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, |
25 Samma de Harod, Elica de Harod, | 25 Samma de Harod, Elica de Harod, |
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, | 26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, |
27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa, | 27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa, |
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, | 28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, |
29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, | 29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, |
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas, | 30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas, |
31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim, | 31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim, |
32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun, | 32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun, |
33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites. | 33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites. |
34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites, | 34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites, |
35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab, | 35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab, |
36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad, | 36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad, |
37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, | 37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, |
38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites, | 38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites, |
39 Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem. | 39 Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem. |