1 ויהי בעברו וירא איש והוא עור מיום הולדו | 1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate : |
2 וישאלו אתו תלמידיו לאמר רבי מי הוא אשר חטא הזה אם ילדיו כי נולד עור | 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ? |
3 ויען ישוע לא זה חטא ולא יולדיו אך למען יגלו בו מעללי אל | 3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. |
4 עלי לעשות מעשי שלחי בעוד יום יבוא הלילה אשר בו לא יוכל איש לפעל | 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari : |
5 בהיותי בעולם אור העולם אני | 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. |
6 ויהי כדברו זאת וירק על הארץ ויעש טיט מן הרוק וימרח את הטיט על עיני העור | 6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, |
7 ויאמר אליו לך ורחץ בברכת השלח פרושו שלוח וילך וירחץ ויבא ועיניו ראות | 7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. |
8 ויאמרו שכניו ואשר ראו אתו לפנים כי עור הוא הלא זה הוא הישב ומשאל | 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est. |
9 אלה אמרו כי הוא זה ואלה אמרו אך דומה לו והוא אמר אני הוא | 9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum. |
10 ויאמרו אליו במה אפו נפקחו עיניך | 10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? |
11 ויען ויאמר איש אשר נקרא שמו ישוע עשה טיט וימרח על עיני ויאמר אלי לך ורחץ בברכת השלח ואלך וארחץ ותארנה עיני | 11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. |
12 ויאמרו אליו איו ויאמר לא ידעתי | 12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
|
13 ויביאו את האיש אשר היה עור לפנים אל הפרושים | 13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. |
14 והיום אשר עשה בו ישוע את הטיט ויפקח את עיניו שבת היה | 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. |
15 ויוסיפו לשאל אתו גם הפרושים איך נפקחו עיניו ויאמר אליהם טיט שם על עיני וארחץ והנני ראה | 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. |
16 ויאמרו מקצת הפרושים זה האיש לא מאלהים הוא כי לא ישמר את השבת ואחרים אמרו איכה יוכל איש חטא לעשות אתות כאלה ויהי ריב ביניהם | 16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos. |
17 ויוסיפו ויאמרו אל העור מה תאמר אתה עליו אשר פקח עיניך ויאמר נביא הוא | 17 Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est. |
18 ולא האמינו היהודים עליו כי עור היה וארו עיניו עד אשר קראו אל יולדי הנרפא | 18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat : |
19 וישאלו אתם לאמר הזה הוא בנכם אשר אמרתם כי נולד עור ואיכה הוא ראה עתה | 19 et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ? |
20 ויענו אתם יולדיו ויאמרו ידענו כי זה הוא בננו וכי נולד עור | 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est : |
21 אבל איך הוא ראה עתה או מי פקח את עיניו אנחנו לא ידענו הלא בן דעת הוא שאלו את פיהו והוא יגיד מה היה לו | 21 quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur. |
22 כזאת דברו יולדיו מיראתם את היהודים כי היהודים כבר נועצו לנדות את כל אשר יודה כי הוא המשיח | 22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. |
23 על כן אמרו יולדיו בן דעת הוא שאלו את פיהו | 23 Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate. |
24 ויקראו שנית לאיש אשר היה עור ויאמרו אליו תן כבוד לאלהים אנחנו ידענו כי האיש הזה חטא הוא | 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est. |
25 ויען ויאמר אם האיש חטא הוא אינני ידע אחת ידעתי כי עור הייתי ועתה הנני ראה | 25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. |
26 ויאמרו אליו עוד מה עשה לך איכה פקח עיניך | 26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ? |
27 ויען אתם כבר אמרתי לכם הלא שמעתם ומה לכם לשמע שנית התאבו גם אתם להיות תלמידיו | 27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? |
28 ויחרפו אתו ויאמרו אתה תלמידו ואנחנו תלמידיו של משה | 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus. |
29 אנחנו יודעים כי אל משה דבר האלהים ואת זה לא ידענו מאין הוא | 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. |
30 ויען האיש ויאמר אליהם זאת היא הפלא ופלא כי לא ידעתם מאין הוא והוא פקח את עיני | 30 Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos : |
31 והנה ידענו כי את החטאים לא ישמע אל כי אם את ירא האלהים ועשה רצונו אתו ישמע | 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. |
32 מעולם לא נשמע כי פקח איש עיני עור מרחם | 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. |
33 לולא היה זה מאת אלהים לא היה יכל לעשות מאומה | 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. |
34 ויענו ויאמרו אליו הן בחטאים נולדת כלך ואתה תלמדנו ויהדפהו החוצה | 34 Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
|
35 וישמע ישוע כי הדפהו החוצה ויפגשהו ויאמר אליו התאמין בבן האדם | 35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ? |
36 ויען ויאמר מי הוא זה אדני למען אאמין בו | 36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ? |
37 ויאמר אליו ישוע הן ראית אתו והמדבר אליך הנה זה הוא | 37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. |
38 ויאמר אני מאמין אדני וישתחו לו | 38 At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. |
39 ויאמר ישוע אני לדין באתי לעולם הזה למען יראו העורים והראים יכו בעורון | 39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. |
40 ואשר היו עמו מן הפרושים שמעו דבריו ויאמרו אליו הגם אנחנו עורים | 40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ? |
41 ויאמר אליהם אם עורים הייתם לא היה בכם חטא ועתה כי אמרתם פקחים אנחנו חטאתכם תעמד | 41 Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet. |