Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Vaikrà (ויקרא) - Levitico 25


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה בהר סיני לאמר1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:
2 דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם כי תבאו אל הארץ אשר אני נתן לכם ושבתה הארץ שבת ליהוה2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.
3 שש שנים תזרע שדך ושש שנים תזמר כרמך ואספת את תבואתה3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius;
4 ובשנה השביעת שבת שבתון יהיה לארץ שבת ליהוה שדך לא תזרע וכרמך לא תזמר4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.
5 את ספיח קצירך לא תקצור ואת ענבי נזירך לא תבצר שנת שבתון יהיה לארץ5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.
6 והיתה שבת הארץ לכם לאכלה לך ולעבדך ולאמתך ולשכירך ולתושבך הגרים עמך6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,
7 ולבהמתך ולחיה אשר בארצך תהיה כל תבואתה לאכל7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
8 וספרת לך שבע שבתת שנים שבע שנים שבע פעמים והיו לך ימי שבע שבתת השנים תשע וארבעים שנה8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem;
9 והעברת שופר תרועה בחדש השבעי בעשור לחדש ביום הכפרים תעבירו שופר בכל ארצכם9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra.
10 וקדשתם את שנת החמשים שנה וקראתם דרור בארץ לכל ישביה יובל הוא תהיה לכם ושבתם איש אל אחזתו ואיש אל משפחתו תשבו10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
11 יובל הוא שנת החמשים שנה תהיה לכם לא תזרעו ולא תקצרו את ספיחיה ולא תבצרו את נזריה11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis
12 כי יובל הוא קדש תהיה לכם מן השדה תאכלו את תבואתה12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges.
13 בשנת היובל הזאת תשבו איש אל אחזתו13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
14 וכי תמכרו ממכר לעמיתך או קנה מיד עמיתך אל תונו איש את אחיו14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo,
15 במספר שנים אחר היובל תקנה מאת עמיתך במספר שני תבואת ימכר לך15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.
16 לפי רב השנים תרבה מקנתו ולפי מעט השנים תמעיט מקנתו כי מספר תבואת הוא מכר לך16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17 ולא תונו איש את עמיתו ויראת מאלהיך כי אני יהוה אלהיכם17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
18 ועשיתם את חקתי ואת משפטי תשמרו ועשיתם אתם וישבתם על הארץ לבטח18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 ונתנה הארץ פריה ואכלתם לשבע וישבתם לבטח עליה19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
20 וכי תאמרו מה נאכל בשנה השביעת הן לא נזרע ולא נאסף את תבואתנו20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?".
21 וצויתי את ברכתי לכם בשנה הששית ועשת את התבואה לשלש השנים21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum,
22 וזרעתם את השנה השמינת ואכלתם מן התבואה ישן עד השנה התשיעת עד בוא תבואתה תאכלו ישן22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
23 והארץ לא תמכר לצמתת כי לי הארץ כי גרים ותושבים אתם עמדי23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.
24 ובכל ארץ אחזתכם גאלה תתנו לארץ24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
25 כי ימוך אחיך ומכר מאחזתו ובא גאלו הקרב אליו וגאל את ממכר אחיו25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.
26 ואיש כי לא יהיה לו גאל והשיגה ידו ומצא כדי גאלתו26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 וחשב את שני ממכרו והשיב את העדף לאיש אשר מכר לו ושב לאחזתו27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.
28 ואם לא מצאה ידו די השיב לו והיה ממכרו ביד הקנה אתו עד שנת היובל ויצא ביבל ושב לאחזתו28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 ואיש כי ימכר בית מושב עיר חומה והיתה גאלתו עד תם שנת ממכרו ימים תהיה גאלתו29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 ואם לא יגאל עד מלאת לו שנה תמימה וקם הבית אשר בעיר אשר לא חמה לצמיתת לקנה אתו לדרתיו לא יצא ביבל30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.
31 ובתי החצרים אשר אין להם חמה סביב על שדה הארץ יחשב גאלה תהיה לו וביבל יצא31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
32 וערי הלוים בתי ערי אחזתם גאלת עולם תהיה ללוים32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi.
33 ואשר יגאל מן הלוים ויצא ממכר בית ועיר אחזתו ביבל כי בתי ערי הלוים הוא אחזתם בתוך בני ישראל33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel.
34 ושדה מגרש עריהם לא ימכר כי אחזת עולם הוא להם34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
35 וכי ימוך אחיך ומטה ידו עמך והחזקת בו גר ותושב וחי עמך35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.
36 אל תקח מאתו נשך ותרבית ויראת מאלהיך וחי אחיך עמך36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 את כספך לא תתן לו בנשך ובמרבית לא תתן אכלך37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo.
38 אני יהוה אלהיכם אשר הוצאתי אתכם מארץ מצרים לתת לכם את ארץ כנען להיות לכם לאלהים38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
39 וכי ימוך אחיך עמך ונמכר לך לא תעבד בו עבדת עבד39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,
40 כשכיר כתושב יהיה עמך עד שנת היבל יעבד עמך40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te
41 ויצא מעמך הוא ובניו עמו ושב אל משפחתו ואל אחזת אבתיו ישוב41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum.
42 כי עבדי הם אשר הוצאתי אתם מארץ מצרים לא ימכרו ממכרת עבד42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum;
43 לא תרדה בו בפרך ויראת מאלהיך43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.
44 ועבדך ואמתך אשר יהיו לך מאת הגוים אשר סביבתיכם מהם תקנו עבד ואמה44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.
45 וגם מבני התושבים הגרים עמכם מהם תקנו וממשפחתם אשר עמכם אשר הולידו בארצכם והיו לכם לאחזה45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem
46 והתנחלתם אתם לבניכם אחריכם לרשת אחזה לעלם בהם תעבדו ובאחיכם בני ישראל איש באחיו לא תרדה בו בפרך46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
47 וכי תשיג יד גר ותושב עמך ומך אחיך עמו ונמכר לגר תושב עמך או לעקר משפחת גר47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,
48 אחרי נמכר גאלה תהיה לו אחד מאחיו יגאלנו48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum
49 או דדו או בן דדו יגאלנו או משאר בשרו ממשפחתו יגאלנו או השיגה ידו ונגאל49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se,
50 וחשב עם קנהו משנת המכרו לו עד שנת היבל והיה כסף ממכרו במספר שנים כימי שכיר יהיה עמו50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata.
51 אם עוד רבות בשנים לפיהן ישיב גאלתו מכסף מקנתו51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis;
52 ואם מעט נשאר בשנים עד שנת היבל וחשב לו כפי שניו ישיב את גאלתו52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum,
53 כשכיר שנה בשנה יהיה עמו לא ירדנו בפרך לעיניך53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 ואם לא יגאל באלה ויצא בשנת היבל הוא ובניו עמו54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis:
55 כי לי בני ישראל עבדים עבדי הם אשר הוצאתי אותם מארץ מצרים אני יהוה אלהיכם55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.