Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 35


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויען אליהו ויאמר1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
2 הזאת חשבת למשפט אמרת צדקי מאל2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,
ut diceres : Justior sum Deo ?
3 כי תאמר מה יסכן לך מה אעיל מחטאתי3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :
vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
4 אני אשיבך מלין ואת רעיך עמך4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis,
et amicis tuis tecum.
5 הבט שמים וראה ושור שחקים גבהו ממך5 Suspice cælum, et intuere :
et contemplare æthera quod altior te sit.
6 אם חטאת מה תפעל בו ורבו פשעיך מה תעשה לו6 Si peccaveris, quid ei nocebis ?
et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
7 אם צדקת מה תתן לו או מה מידך יקח7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ?
aut quid de manu tua accipiet ?
8 לאיש כמוך רשעך ולבן אדם צדקתך8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :
et filium hominis adjuvabit justitia tua.
9 מרב עשוקים יזעיקו ישועו מזרוע רבים9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10 ולא אמר איה אלוה עשי נתן זמרות בלילה10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte ;
11 מלפנו מבהמות ארץ ומעוף השמים יחכמנו11 qui docet nos super jumenta terræ,
et super volucres cæli erudit nos ?
12 שם יצעקו ולא יענה מפני גאון רעים12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,
propter superbiam malorum.
13 אך שוא לא ישמע אל ושדי לא ישורנה13 Non ergo frustra audiet Deus,
et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14 אף כי תאמר לא תשורנו דין לפניו ותחולל לו14 Etiam cum dixeris : Non considerat :
judicare coram illo, et expecta eum.
15 ועתה כי אין פקד אפו ולא ידע בפש מאד15 Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.
16 ואיוב הבל יפצה פיהו בבלי דעת מלין יכבר16 Ergo Job frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.