1 וידבר יהוה אל משה לאמר | 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
2 ראה קראתי בשם בצלאל בן אורי בן חור למטה יהודה | 2 “ Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae |
3 ואמלא אתו רוח אלהים בחכמה ובתבונה ובדעת ובכל מלאכה | 3 et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere |
4 לחשב מחשבת לעשות בזהב ובכסף ובנחשת | 4 ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere, |
5 ובחרשת אבן למלאת ובחרשת עץ לעשות בכל מלאכה | 5 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus; |
6 ואני הנה נתתי אתו את אהליאב בן אחיסמך למטה דן ובלב כל חכם לב נתתי חכמה ועשו את כל אשר צויתך | 6 dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi: |
7 את אהל מועד ואת הארן לעדת ואת הכפרת אשר עליו ואת כל כלי האהל | 7 tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi |
8 ואת השלחן ואת כליו ואת המנרה הטהרה ואת כל כליה ואת מזבח הקטרת | 8 mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis |
9 ואת מזבח העלה ואת כל כליו ואת הכיור ואת כנו | 9 et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua |
10 ואת בגדי השרד ואת בגדי הקדש לאהרן הכהן ואת בגדי בניו לכהן | 10 et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, |
11 ואת שמן המשחה ואת קטרת הסמים לקדש ככל אשר צויתך יעשו | 11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ”.
|
12 ויאמר יהוה אל משה לאמר | 12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: |
13 ואתה דבר אל בני ישראל לאמר אך את שבתתי תשמרו כי אות הוא ביני וביניכם לדרתיכם לדעת כי אני יהוה מקדשכם | 13 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. |
14 ושמרתם את השבת כי קדש הוא לכם מחלליה מות יומת כי כל העשה בה מלאכה ונכרתה הנפש ההוא מקרב עמיה | 14 Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. |
15 ששת ימים יעשה מלאכה וביום השביעי שבת שבתון קדש ליהוה כל העשה מלאכה ביום השבת מות יומת | 15 Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. |
16 ושמרו בני ישראל את השבת לעשות את השבת לדרתם ברית עולם | 16 Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum |
17 ביני ובין בני ישראל אות הוא לעלם כי ששת ימים עשה יהוה את השמים ואת הארץ וביום השביעי שבת וינפש | 17 inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ”.
|
18 ויתן אל משה ככלתו לדבר אתו בהר סיני שני לחת העדת לחת אבן כתבים באצבע אלהים | 18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
|