Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

M'lakhim (מלכים) - 2 Re 9


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ואלישע הנביא קרא לאחד מבני הנביאים ויאמר לו חגר מתניך וקח פך השמן הזה בידך ולך רמת גלעד1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “ Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.
2 ובאת שמה וראה שם יהוא בן יהושפט בן נמשי ובאת והקמתו מתוך אחיו והביאת אתו חדר בחדר2 Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum.
3 ולקחת פך השמן ויצקת על ראשו ואמרת כה אמר יהוה משחתיך למלך אל ישראל ופתחת הדלת ונסתה ולא תחכה3 Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “ Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel ”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes ”.
4 וילך הנער הנער הנביא רמת גלעד4 Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad
5 ויבא והנה שרי החיל ישבים ויאמר דבר לי אליך השר ויאמר יהוא אל מי מכלנו ויאמר אליך השר5 et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “ Verbum mihi ad te, princeps ”. Dixitque Iehu: “ Ad quem ex omnibus nobis? ”. At ille dixit: “ Ad te, o princeps ”.
6 ויקם ויבא הביתה ויצק השמן אל ראשו ויאמר לו כה אמר יהוה אלהי ישראל משחתיך למלך אל עם יהוה אל ישראל6 Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel.
7 והכיתה את בית אחאב אדניך ונקמתי דמי עבדי הנביאים ודמי כל עבדי יהוה מיד איזבל7 Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.
8 ואבד כל בית אחאב והכרתי לאחאב משתין בקיר ועצור ועזוב בישראל8 Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel.
9 ונתתי את בית אחאב כבית ירבעם בן נבט וכבית בעשא בן אחיה9 Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae.
10 ואת איזבל יאכלו הכלבים בחלק יזרעאל ואין קבר ויפתח הדלת וינס10 Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam ”. Aperuitque ostium et fugit.
11 ויהוא יצא אל עבדי אדניו ויאמר לו השלום מדוע בא המשגע הזה אליך ויאמר אליהם אתם ידעתם את האיש ואת שיחו11 Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: “ Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? ”. Qui ait eis: “ Nostis hominem et loquelam eius ”.
12 ויאמרו שקר הגד נא לנו ויאמר כזאת וכזאת אמר אלי לאמר כה אמר יהוה משחתיך למלך אל ישראל12 At illi responderunt: “ Mendacium! Narra nobis! ”. Qui ait eis: “ Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel” ”.
13 וימהרו ויקחו איש בגדו וישימו תחתיו אל גרם המעלות ויתקעו בשופר ויאמרו מלך יהוא13 Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “ Regnavit Iehu! ”.
14 ויתקשר יהוא בן יהושפט בן נמשי אל יורם ויורם היה שמר ברמת גלעד הוא וכל ישראל מפני חזאל מלך ארם14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae
15 וישב יהורם המלך להתרפא ביזרעאל מן המכים אשר יכהו ארמים בהלחמו את חזאל מלך ארם ויאמר יהוא אם יש נפשכם אל יצא פליט מן העיר ללכת לגיד ביזרעאל15 et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “ Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel ”.
16 וירכב יהוא וילך יזרעאלה כי יורם שכב שמה ואחזיה מלך יהודה ירד לראות את יורם16 Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram.
17 והצפה עמד על המגדל ביזרעאל וירא את שפעת יהוא בבאו ויאמר שפעת אני ראה ויאמר יהורם קח רכב ושלח לקראתם ויאמר השלום17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “ Video ego globum ”. Dixitque Ioram: “ Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?” ”.
18 וילך רכב הסוס לקראתו ויאמר כה אמר המלך השלום ויאמר יהוא מה לך ולשלום סב אל אחרי ויגד הצפה לאמר בא המלאך עד הם ולא שב18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “ Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? ”. Dixitque ei Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “ Venit nuntius ad eos et non revertitur ”.
19 וישלח רכב סוס שני ויבא אלהם ויאמר כה אמר המלך שלום ויאמר יהוא מה לך ולשלום סב אל אחרי19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “ Haec dicit rex: Num pax est? ”. Et ait Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”.
20 ויגד הצפה לאמר בא עד אליהם ולא שב והמנהג כמנהג יהוא בן נמשי כי בשגעון ינהג20 Nuntiavit autem speculator dicens: “ Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur ”.
21 ויאמר יהורם אסר ויאסר רכבו ויצא יהורם מלך ישראל ואחזיהו מלך יהודה איש ברכבו ויצאו לקראת יהוא וימצאהו בחלקת נבות היזרעאלי21 Et ait Ioram: “ Iunge currum! ”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis.
22 ויהי כראות יהורם את יהוא ויאמר השלום יהוא ויאמר מה השלום עד זנוני איזבל אמך וכשפיה הרבים22 Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “ Estne pax, Iehu? ”. At ille respondit: “ Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent! ”.
23 ויהפך יהורם ידיו וינס ויאמר אל אחזיהו מרמה אחזיה23 Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “ Insidiae, Ochozia! ”.
24 ויהוא מלא ידו בקשת ויך את יהורם בין זרעיו ויצא החצי מלבו ויכרע ברכבו24 Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo.
25 ויאמר אל בדקר שלשה שא השלכהו בחלקת שדה נבות היזרעאלי כי זכר אני ואתה את רכבים צמדים אחרי אחאב אביו ויהוה נשא עליו את המשא הזה25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “ Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens:
26 אם לא את דמי נבות ואת דמי בניו ראיתי אמש נאם יהוה ושלמתי לך בחלקה הזאת נאם יהוה ועתה שא השלכהו בחלקה כדבר יהוה26 “Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini ”.
27 ואחזיה מלך יהודה ראה וינס דרך בית הגן וירדף אחריו יהוא ויאמר גם אתו הכהו אל המרכבה במעלה גור אשר את יבלעם וינס מגדו וימת שם27 Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: “ Etiam hunc percutite! ”. Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.
28 וירכבו אתו עבדיו ירושלמה ויקברו אתו בקברתו עם אבתיו בעיר דוד28 Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David.
29 ובשנת אחת עשרה שנה ליורם בן אחאב מלך אחזיה על יהודה29 Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.
30 ויבוא יהוא יזרעאלה ואיזבל שמעה ותשם בפוך עיניה ותיטב את ראשה ותשקף בעד החלון30 Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram
31 ויהוא בא בשער ותאמר השלום זמרי הרג אדניו31 ingredientem Iehu per portam et ait: “ Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum? ”.
32 וישא פניו אל החלון ויאמר מי אתי מי וישקיפו אליו שנים שלשה סריסים32 Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: “ Quis est mecum, quisnam? ”. Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.
33 ויאמר שמטהו וישמטוה ויז מדמה אל הקיר ואל הסוסים וירמסנה33 At ille dixit eis: “ Praecipitate eam deorsum! ”. Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam.
34 ויבא ויאכל וישת ויאמר פקדו נא את הארורה הזאת וקברוה כי בת מלך היא34 Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: “ Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est ”.
35 וילכו לקברה ולא מצאו בה כי אם הגלגלת והרגלים וכפות הידים35 Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.
36 וישבו ויגידו לו ויאמר דבר יהוה הוא אשר דבר ביד עבדו אליהו התשבי לאמר בחלק יזרעאל יאכלו הכלבים את בשר איזבל36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: “ Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel;
37 והית נבלת איזבל כדמן על פני השדה בחלק יזרעאל אשר לא יאמרו זאת איזבל37 et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Haeccine est illa Iezabel” ”.