Scrutatio

Venerdi, 10 maggio 2024 - San Giobbe ( Letture di oggi)

M'lakhim (מלכים) - 2 Re 3


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויהורם בן אחאב מלך על ישראל בשמרון בשנת שמנה עשרה ליהושפט מלך יהודה וימלך שתים עשרה שנה1 Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ : regnavitque duodecim annis.
2 ויעשה הרע בעיני יהוה רק לא כאביו וכאמו ויסר את מצבת הבעל אשר עשה אביו2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.
3 רק בחטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל דבק לא סר ממנה3 Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhæsit, nec recessit ab eis.
4 ומישע מלך מואב היה נקד והשיב למלך ישראל מאה אלף כרים ומאה אלף אילים צמר4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
5 ויהי כמות אחאב ויפשע מלך מואב במלך ישראל5 Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël.
6 ויצא המלך יהורם ביום ההוא משמרון ויפקד את כל ישראל6 Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël.
7 וילך וישלח אל יהושפט מלך יהודה לאמר מלך מואב פשע בי התלך אתי אל מואב למלחמה ויאמר אעלה כמוני כמוך כעמי כעמך כסוסי כסוסיך7 Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me : veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.
8 ויאמר אי זה הדרך נעלה ויאמר דרך מדבר אדום8 Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumææ.
9 וילך מלך ישראל ומלך יהודה ומלך אדום ויסבו דרך שבעת ימים ולא היה מים למחנה ולבהמה אשר ברגליהם9 Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos.
10 ויאמר מלך ישראל אהה כי קרא יהוה לשלשת המלכים האלה לתת אותם ביד מואב10 Dixitque rex Israël : Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
11 ויאמר יהושפט האין פה נביא ליהוה ונדרשה את יהוה מאותו ויען אחד מעבדי מלך ישראל ויאמר פה אלישע בן שפט אשר יצק מים על ידי אליהו11 Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israël : Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
12 ויאמר יהושפט יש אותו דבר יהוה וירדו אליו מלך ישראל ויהושפט ומלך אדום12 Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
13 ויאמר אלישע אל מלך ישראל מה לי ולך לך אל נביאי אביך ואל נביאי אמך ויאמר לו מלך ישראל אל כי קרא יהוה לשלשת המלכים האלה לתת אותם ביד מואב13 Dixit autem Eliseus ad regem Israël : Quid mihi et tibi est ? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab ?
14 ויאמר אלישע חי יהוה צבאות אשר עמדתי לפניו כי לולי פני יהושפט מלך יהודה אני נשא אם אביט אליך ואם אראך14 Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
15 ועתה קחו לי מנגן והיה כנגן המנגן ותהי עליו יד יהוה15 Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait :
16 ויאמר כה אמר יהוה עשה הנחל הזה גבים גבים16 Hæc dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
17 כי כה אמר יהוה לא תראו רוח ולא תראו גשם והנחל ההוא ימלא מים ושתיתם אתם ומקניכם ובהמתכם17 Hæc enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam : et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.
18 ונקל זאת בעיני יהוה ונתן את מואב בידכם18 Parumque est hoc in conspectu Domini : insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
19 והכיתם כל עיר מבצר וכל עיר מבחור וכל עץ טוב תפילו וכל מעיני מים תסתמו וכל החלקה הטובה תכאבו באבנים19 Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
20 ויהי בבקר כעלות המנחה והנה מים באים מדרך אדום ותמלא הארץ את המים20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
21 וכל מואב שמעו כי עלו המלכים להלחם בם ויצעקו מכל חגר חגרה ומעלה ויעמדו על הגבול21 Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
22 וישכימו בבקר והשמש זרחה על המים ויראו מואב מנגד את המים אדמים כדם22 Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem,
23 ויאמרו דם זה החרב נחרבו המלכים ויכו איש את רעהו ועתה לשלל מואב23 dixeruntque : Sanguis gladii est : pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo : nunc perge ad prædam, Moab.
24 ויבאו אל מחנה ישראל ויקמו ישראל ויכו את מואב וינסו מפניהם ויבו בה והכות את מואב24 Perrexeruntque in castra Israël : porro consurgens Israël, percussit Moab : at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,
25 והערים יהרסו וכל חלקה טובה ישליכו איש אבנו ומלאוה וכל מעין מים יסתמו וכל עץ טוב יפילו עד השאיר אבניה בקיר חרשת ויסבו הקלעים ויכוה25 et civitates destruxerunt : et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et universos fontes aquarum obturaverunt : et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent : et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
26 וירא מלך מואב כי חזק ממנו המלחמה ויקח אותו שבע מאות איש שלף חרב להבקיע אל מלך אדום ולא יכלו26 Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom : et non potuerunt.
27 ויקח את בנו הבכור אשר ימלך תחתיו ויעלהו עלה על החמה ויהי קצף גדול על ישראל ויסעו מעליו וישבו לארץ27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum : et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.