1 ויהי כי החל האדם לרב על פני האדמה ובנות ילדו להם | 1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent, |
2 ויראו בני האלהים את בנות האדם כי טבת הנה ויקחו להם נשים מכל אשר בחרו | 2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. |
3 ויאמר יהוה לא ידון רוחי באדם לעלם בשגם הוא בשר והיו ימיו מאה ועשרים שנה | 3 Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. |
4 הנפלים היו בארץ בימים ההם וגם אחרי כן אשר יבאו בני האלהים אל בנות האדם וילדו להם המה הגברים אשר מעולם אנשי השם | 4 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
|
5 וירא יהוה כי רבה רעת האדם בארץ וכל יצר מחשבת לבו רק רע כל היום | 5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, |
6 וינחם יהוה כי עשה את האדם בארץ ויתעצב אל לבו | 6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: |
7 ויאמר יהוה אמחה את האדם אשר בראתי מעל פני האדמה מאדם עד בהמה עד רמש ועד עוף השמים כי נחמתי כי עשיתם | 7 “Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”.
|
8 ונח מצא חן בעיני יהוה | 8 Noe vero invenit gratiam coram Domino.
|
9 אלה תולדת נח נח איש צדיק תמים היה בדרתיו את האלהים התהלך נח | 9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. |
10 ויולד נח שלשה בנים את שם את חם ואת יפת | 10 Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.
|
11 ותשחת הארץ לפני האלהים ותמלא הארץ חמס | 11 Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate. |
12 וירא אלהים את הארץ והנה נשחתה כי השחית כל בשר את דרכו על הארץ | 12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram |
13 ויאמר אלהים לנח קץ כל בשר בא לפני כי מלאה הארץ חמס מפניהם והנני משחיתם את הארץ | 13 dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra.
|
14 עשה לך תבת עצי גפר קנים תעשה את התבה וכפרת אתה מבית ומחוץ בכפר | 14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. |
15 וזה אשר תעשה אתה שלש מאות אמה ארך התבה חמשים אמה רחבה ושלשים אמה קומתה | 15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. |
16 צהר תעשה לתבה ואל אמה תכלנה מלמעלה ופתח התבה בצדה תשים תחתים שנים ושלשים תעשה | 16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea.
|
17 ואני הנני מביא את המבול מים על הארץ לשחת כל בשר אשר בו רוח חיים מתחת השמים כל אשר בארץ יגוע | 17 Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. |
18 והקמתי את בריתי אתך ובאת אל התבה אתה ובניך ואשתך ונשי בניך אתך | 18 Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. |
19 ומכל החי מכל בשר שנים מכל תביא אל התבה להחית אתך זכר ונקבה יהיו | 19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini. |
20 מהעוף למינהו ומן הבהמה למינה מכל רמש האדמה למינהו שנים מכל יבאו אליך להחיות | 20 De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint vivere. |
21 ואתה קח לך מכל מאכל אשר יאכל ואספת אליך והיה לך ולהם לאכלה | 21 Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”.
|
22 ויעש נח ככל אשר צוה אתו אלהים כן עשה | 22 Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.
|