1 ויסע ישראל וכל אשר לו ויבא בארה שבע ויזבח זבחים לאלהי אביו יצחק | 1 Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, |
2 ויאמר אלהים לישראל במראת הלילה ויאמר יעקב יעקב ויאמר הנני | 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum. |
3 ויאמר אנכי האל אלהי אביך אל תירא מרדה מצרימה כי לגוי גדול אשימך שם | 3 Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. |
4 אנכי ארד עמך מצרימה ואנכי אעלך גם עלה ויוסף ישית ידו על עיניך | 4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. |
5 ויקם יעקב מבאר שבע וישאו בני ישראל את יעקב אביהם ואת טפם ואת נשיהם בעגלות אשר שלח פרעה לשאת אתו | 5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, |
6 ויקחו את מקניהם ואת רכושם אשר רכשו בארץ כנען ויבאו מצרימה יעקב וכל זרעו אתו | 6 et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo, |
7 בניו ובני בניו אתו בנתיו ובנות בניו וכל זרעו הביא אתו מצרימה | 7 filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. |
8 ואלה שמות בני ישראל הבאים מצרימה יעקב ובניו בכר יעקב ראובן | 8 Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. |
9 ובני ראובן חנוך ופלוא וחצרון וכרמי | 9 Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. |
10 ובני שמעון ימואל וימין ואהד ויכין וצחר ושאול בן הכנענית | 10 Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. |
11 ובני לוי גרשון קהת ומררי | 11 Filii Levi : Gerson et Caath et Merari. |
12 ובני יהודה ער ואונן ושלה ופרץ וזרח וימת ער ואונן בארץ כנען ויהיו בני פרץ חצרון וחמול | 12 Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul. |
13 ובני יששכר תולע ופוה ויוב ושמרון | 13 Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron. |
14 ובני זבולן סרד ואלון ויחלאל | 14 Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel. |
15 אלה בני לאה אשר ילדה ליעקב בפדן ארם ואת דינה בתו כל נפש בניו ובנותיו שלשים ושלש | 15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres. |
16 ובני גד צפיון וחגי שוני ואצבן ערי וארודי ואראלי | 16 Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. |
17 ובני אשר ימנה וישוה וישוי ובריעה ושרח אחתם ובני בריעה חבר ומלכיאל | 17 Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel. |
18 אלה בני זלפה אשר נתן לבן ללאה בתו ותלד את אלה ליעקב שש עשרה נפש | 18 Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob sedecim animas. |
19 בני רחל אשת יעקב יוסף ובנימן | 19 Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin. |
20 ויולד ליוסף בארץ מצרים אשר ילדה לו אסנת בת פוטי פרע כהן אן את מנשה ואת אפרים | 20 Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim. |
21 ובני בנימן בלע ובכר ואשבל גרא ונעמן אחי וראש מפים וחפים וארד | 21 Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. |
22 אלה בני רחל אשר ילד ליעקב כל נפש ארבעה עשר | 22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animæ, quatuordecim. |
23 ובני דן חשים | 23 Filii Dan : Husim. |
24 ובני נפתלי יחצאל וגוני ויצר ושלם | 24 Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem. |
25 אלה בני בלהה אשר נתן לבן לרחל בתו ותלד את אלה ליעקב כל נפש שבעה | 25 Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos genuit Jacob : omnes animæ, septem. |
26 כל הנפש הבאה ליעקב מצרימה יצאי ירכו מלבד נשי בני יעקב כל נפש ששים ושש | 26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. |
27 ובני יוסף אשר ילד לו במצרים נפש שנים כל הנפש לבית יעקב הבאה מצרימה שבעים | 27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
|
28 ואת יהודה שלח לפניו אל יוסף להורת לפניו גשנה ויבאו ארצה גשן | 28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. |
29 ויאסר יוסף מרכבתו ויעל לקראת ישראל אביו גשנה וירא אליו ויפל על צואריו ויבך על צואריו עוד | 29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. |
30 ויאמר ישראל אל יוסף אמותה הפעם אחרי ראותי את פניך כי עודך חי | 30 Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. |
31 ויאמר יוסף אל אחיו ואל בית אביו אעלה ואגידה לפרעה ואמרה אליו אחי ובית אבי אשר בארץ כנען באו אלי | 31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me : |
32 והאנשים רעי צאן כי אנשי מקנה היו וצאנם ובקרם וכל אשר להם הביאו | 32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. |
33 והיה כי יקרא לכם פרעה ואמר מה מעשיכם | 33 Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ? |
34 ואמרתם אנשי מקנה היו עבדיך מנעורינו ועד עתה גם אנחנו גם אבתינו בעבור תשבו בארץ גשן כי תועבת מצרים כל רעה צאן | 34 respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium. |