Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 13


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויעל אברם ממצרים הוא ואשתו וכל אשר לו ולוט עמו הנגבה1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
2 ואברם כבד מאד במקנה בכסף ובזהב2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
3 וילך למסעיו מנגב ועד בית אל עד המקום אשר היה שם אהלה בתחלה בין בית אל ובין העי3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
4 אל מקום המזבח אשר עשה שם בראשנה ויקרא שם אברם בשם יהוה4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.
5 וגם ללוט ההלך את אברם היה צאן ובקר ואהלים5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
6 ולא נשא אתם הארץ לשבת יחדו כי היה רכושם רב ולא יכלו לשבת יחדו6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
7 ויהי ריב בין רעי מקנה אברם ובין רעי מקנה לוט והכנעני והפרזי אז ישב בארץ7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
8 ויאמר אברם אל לוט אל נא תהי מריבה ביני וביניך ובין רעי ובין רעיך כי אנשים אחים אנחנו8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.
9 הלא כל הארץ לפניך הפרד נא מעלי אם השמאל ואימנה ואם הימין ואשמאילה9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
10 וישא לוט את עיניו וירא את כל ככר הירדן כי כלה משקה לפני שחת יהוה את סדם ואת עמרה כגן יהוה כארץ מצרים באכה צער10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
11 ויבחר לו לוט את כל ככר הירדן ויסע לוט מקדם ויפרדו איש מעל אחיו11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.
12 אברם ישב בארץ כנען ולוט ישב בערי הככר ויאהל עד סדם12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
13 ואנשי סדם רעים וחטאים ליהוה מאד13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
14 ויהוה אמר אל אברם אחרי הפרד לוט מעמו שא נא עיניך וראה מן המקום אשר אתה שם צפנה ונגבה וקדמה וימה14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
15 כי את כל הארץ אשר אתה ראה לך אתננה ולזרעך עד עולם15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
16 ושמתי את זרעך כעפר הארץ אשר אם יוכל איש למנות את עפר הארץ גם זרעך ימנה16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
17 קום התהלך בארץ לארכה ולרחבה כי לך אתננה17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.
18 ויאהל אברם ויבא וישב באלני ממרא אשר בחברון ויבן שם מזבח ליהוה18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.