1Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum dequattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “ Veni ”. 2Et vidi: etecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est eicorona, et exivit vincens et ut vinceret.
3Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: “ Veni”. 4Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei,ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illigladius magnus.
5Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “ Veni ”.Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram inmanu sua. 6Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: “Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum nelaeseris ”.
7Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: “Veni ”. 8Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illiMors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartampartem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae.
9Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorumpropter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. 10Et clamaverunt vocemagna dicentes: “ Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicassanguinem nostrum de his, qui habitant in terra? ”.
11Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, utrequiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratreseorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
12Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, etsol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicutsanguis, 13et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossossuos, cum vento magno movetur, 14et caelum recessit sicut liber involutus, etomnis mons et insula de locis suis motae sunt. 15Et reges terrae et magnates ettribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se inspeluncis et in petris montium; 16et dicunt montibus et petris: “ Caditesuper nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni, 17quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare? ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc