1Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, etiris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnaeignis; 2et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterumsupra mare, sinistrum autem super terram, 3et clamavit voce magna, quemadmodumcum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. 4Etcum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelodicentem: “ Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere ”.
5Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suamdexteram ad caelum 6et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavitcaelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare etea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit, 7sed in diebus vocis septimiangeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicutevangelizavit servis suis prophetis ”.
8Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “ Vade,accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram ”. 9Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipeet devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcistamquam mel ”. 10Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et eratin ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est ventermeus. 11Et dicunt mihi: “ Oportet te iterum prophetare super populis etgentibus et linguis et regibus multis ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc