Ad Corinthios I - 14

12345678910111213141516

1Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, utprophetetis. 2Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemoenim audit, spiritu autem loquitur mysteria. 3Qui autem prophetat, hominibusloquitur aedificationem et exhortationem et consolationes. 4Qui loquiturlingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat. 5Voloautem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est quiprophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesiaaedificationem accipiat.
6Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero,nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut indoctrina? 7Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara,nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, autquod citharizatur? 8Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se adbellum? 9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodoscietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. 10Tam multa, ut puta,genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est. 11Si ergo nescierovirtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.
12Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiaequaerite, ut abundetis. 13Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. 14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. 16Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet“ Amen! ” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? 17Nam tuquidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. 18Gratias ago Deo, quodomnium vestrum magis linguis loquor; 19sed in ecclesia volo quinque verba sensumeo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua.
20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibusautem perfecti estote.
21In lege scriptum est:
“ In aliis linguis et in labiis aliorum
loquar populo huic,
et nec sic exaudient me ”,
dicit Dominus. 22Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus,prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. 23Si ergo conveniat universaecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae autinfideles, nonne dicent quod insanitis? 24Si autem omnes prophetent, intretautem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, 25occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deumpronuntians: “ Vere Deus in vobis est! ”.
26Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinamhabet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia adaedificationem fiant. 27Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multumtres, et per partes, et unus interpretetur; 28si autem non fuerit interpres,taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo. 29Prophetae duo aut tresdicant, et ceteri diiudicent; 30quod si alii revelatum fuerit sedenti, priortaceat. 31Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, etomnes exhortentur; 32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; 33nonenim est dissensionis Deus sed pacis.
Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum, 34mulieres in ecclesiis taceant, non enimpermittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. 35Si quid autemvolunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui inecclesia.
36An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? 37Si quis videturpropheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini estmandatum. 38Si quis autem ignorat, ignorabitur. 39Itaque, fratres mei,aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; 40omnia autem honesteet secundum ordinem fiant.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc