Ad Romanos - 14

12345678910111213141516

1Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum. 2Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. 3Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantemnon iudicet, Deus enim illum assumpsit. 4Tu quis es, qui iudices alienumservum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominusstatuere illum.
5Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque insuo sensu abundet. 6Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Dominomanducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat etgratias agit Deo. 7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8siveenim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus,sive morimur, Domini sumus. 9In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, utet mortuorum et vivorum dominetur.
10Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum?Omnes enim stabimus ante tribunal Dei; 11scriptum est enim:
“ Vivo ego, dicit Dominus,
mihi flectetur omne genu,
et omnis lingua confitebitur Deo ”.
12Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. 13Non ergo ampliusinvicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri velscandalum.
14Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei,qui existimat quid commune esse, illi commune est. 15Si enim propter cibumfrater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuoillum perdere, pro quo Christus mortuus est! 16Non ergo blasphemetur bonumvestrum! 17Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax etgaudium in Spiritu Sancto; 18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo etprobatus est hominibus. 19Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quaeaedificationis sunt in invicem. 20Noli propter escam destruere opus Dei! Omniaquidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 21Bonumest non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuusoffendit.
22Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui noniudicat semetipsum in eo quod probat. 23Qui autem discernit si manducaverit,damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc