1Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2“ Fili hominis, pone faciemtuam ad montes Israel et prophetabis ad eos 3et dices: Montes Israel, auditeverbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus etvallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; 4etdemoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et deiciam interfectosvestros ante idola vestra. 5Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciemsimulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras; 6inomnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, utdissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur et cessent idola vestra,et conterantur delubra vestra, et deleantur opera vestra. 7Et cadet interfectusin medio vestri, et scietis quia ego Dominus.
8Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus, cum disperserovos in terris; 9et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quascaptivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, etoculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet super malis,quae fecerunt in universis abominationibus suis, 10et scient quia ego Dominusnon frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. 11Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu adomnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! 12Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio corruet; et, quirelictus fuerit et obsessus, fame morietur, et complebo indignationem meam ineis. 13Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medioidolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctissummitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercumfrondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. 14Etextendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a desertousque Rebla in omnibus habitationibus eorum, et scient quia ego Dominus ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc