1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedeciaeregis Iudae; ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor. 2Tunc exercitusregis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atriocustodiae, qui erat in domo regis Iudae. 3Clauserat enim eum Sedecias rex Iudaedicens: “ Quare vaticinaris dicens: “Haec dicit Dominus: Ecce ego dabocivitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam; 4et Sedecias rex Iudaenon effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, etloquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt; 5et inBabylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autemdimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”? ”.
6Et dixit Ieremias: “ Factum est verbum Domini ad me dicens: 7Ecce Hanameelfilius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: “Eme tibi agrum meum, quiest in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas”. 8Et venit adme Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae etait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quiatibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autemquod verbum Domini esset 9et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est inAnathoth, et appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos. 10Etscripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera. 11Et accepi librum possessionis signatum, continentem stipulationes et rata, etapertum; 12et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae inoculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libroemptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae. 13Etpraecepi Baruch coram eis dicens: 14Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertusest; et pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. 15Haecenim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri etvineae in terra ista. 16Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filioNeriae, dicens: 17Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram infortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omneverbum, 18qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum insinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomeneius: 19magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt superomnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundumfructum operum eius. 20Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque addiem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dieshaec. 21Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et inportentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno. 22Etdedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum, ut dares eis, terramfluentem lacte et melle. 23Et ingressi sunt et possederunt eam; et nonoboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt: omnia, quae mandasti eis,ut facerent, non fecerunt; et occurrere fecisti eis omnia mala haec. 24Eccemunitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est inmanu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame etpestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. 25Et tudicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sitin manu Chaldaeorum ”.
26Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 27“ Ecce ego Dominus, Deusuniversae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum? 28Propterea haecdicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum et in manusregis Babylonis, et capiet eam. 29Et venient Chaldaei proeliantes adversumurbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibussacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. 30Erantenim filii Israel et filii Iudae iugiter facientes malum in oculis meis abadulescentia sua, filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuumsuarum, dicit Dominus. 31Quia in furorem et in indignationem meam facta estmihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, quaauferetur de conspectu meo 32propter omnem malitiam filiorum Israel et filiorumIudae, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum,principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum, viri Iudae ethabitatores Ierusalem. 33Et verterunt ad me terga et non facies, cum doceremeos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperentdisciplinam. 34Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomenmeum, ut polluerent eam; 35et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valleBenennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis,nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatumdeducerent Iudam ”.
36Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, dequa vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis in gladio et in fame etin peste: 37“ Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eosin furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locumistum et habitare eos faciam confidenter. 38Et erunt mihi in populum, et egoero eis in Deum. 39Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universisdiebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos. 40Et feriam eis pactumsempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum,ut non recedant a me. 41Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantaboeos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. 42Quiahaec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sicadducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos, 43et possidebuntur agriin terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homoet iumentum, et data sit in manu Chaldaeorum. 44Agri ementur pecunia etscribentur in libro, et imprimetur signum, et testes adhibebuntur in terraBeniamin et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iudae et in civitatibusmontanis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt,quia convertam sortem eorum ”, ait Dominus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc