Primus Machabaeorum - 10

12345678910111213141516

1Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi filius,Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic. 2Etaudivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviamilli in proelium. 3Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis,ut magnificaret eum. 4Dixit enim: “ Anticipemus facere pacem cum eo,priusquam faciat cum Alexandro adversum nos; 5recordabitur enim omnium malorum,quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius ”. 6Et deditei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum sociumeius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei. 7Et venit Ionathas inIerusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant; 8et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatemcongregandi exercitum. 9Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, etreddidit eos parentibus ipsorum. 10Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepitaedificare et innovare civitatem; 11et dixit facientibus opera, ut exstruerentmuros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et itafecerunt. 12Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchidesaedificaverat, 13et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam; 14tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem etpraecepta; erat enim ad refugium.
15Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, etnarraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores,quos habuerunt. 16Et ait: “ Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nuncfaciemus eum amicum et socium nostrum ”. 17Et scripsit epistulam et misit eisecundum haec verba dicens: 18“ Rex Alexander fratri Ionathae salutem. 19Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster; 20et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicusvoceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostrasunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos ”. 21Et induit seIonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemniScenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
22Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait: 23“ Quidhoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum adfirmamentum? 24Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona,ut sint mecum in adiutorium ”. 25Et misit eis secundum haec verba: “ RexDemetrius genti Iudaeorum salutem. 26Quoniam servastis ad nos pactum etmansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimuset gavisi sumus. 27Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, etretribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum, 28et remittemus vobispraestationes multas et dabimus vobis donationes. 29Et nunc absolvo vos etremitto Iudaeos a tributis et pretio salis et a coronis; 30et pro tertia parteseminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remittoex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quaeadditae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; 31et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa. 32Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summosacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodianteam. 33Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regnomeo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorumsuorum. 34Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti ettres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnesimmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; 35et nemohabebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa. 36Etascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabunturillis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis. 37Et ex eis constituentur,qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotiaregni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis etambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae. 38Et tresregiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeaereputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summisacerdotis. 39Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt inIerusalem, ad necessarios sumptus sanctis. 40Et ego do singulis annis quindecimmilia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt; 41etomne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annisprioribus, ex hoc dabunt in opera domus. 42Et super haec quinque milia siclorumargenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haecremittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. 43Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibusfinibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quaesunt eis in regno meo. 44Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorumsumptus dabitur de ratione regis; 45et ad exstruendos muros Ierusalem etcommuniendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendosmuros in Iudaea ”.
46Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis necreceperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel ettribulaverat eos valde. 47Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eisprinceps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. 48Etcongregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium. 49Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutusest eum Demetrius et praevaluit adversus eos; 50et confirmavit proelium nimis,donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
51Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verbadicens: 52“ Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrummeorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram 53et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, etsedimus in sede regni eius; 54et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et damihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi dignate ”. 55Et respondit rex Ptolemaeus dicens: “ Felix dies, in qua reversuses ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum! 56Et nunc faciamtibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, etsocer fiam tibi, sicut dixisti ”. 57Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse etCleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. 58Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecitnuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
59Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi. 60Et abiit cumgloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multumet aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum. 61Et conveneruntadversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversuseum; et non intendit ad eos rex. 62Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathanvestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rexsedere secum. 63Dixitque principibus suis: “ Exite cum eo in medium civitatiset praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam eimolestus sit de ulla ratione ”. 64Et factum est, ut viderunt, quiinterpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura,fugerunt omnes. 65Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicoset posuit eum ducem et participem principatus. 66Et reversus est Ionathas inIerusalem cum pace et laetitia.
67In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Cretain terram patrum suorum; 68et audivit Alexander rex et contristatus est valdeet reversus est Antiochiam. 69Et constituit Demetrius rex Apollonium, quipraeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam etmisit ad Ionathan summum sacerdotem 70dicens: “ Tu omnino solus resistisnobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tupotestatem adversum nos exerces in montibus? 71Nunc ergo si confidis invirtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quiamecum est virtus civitatum. 72Interroga et disce quis sum ego et ceteri, quiauxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciemnostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”. 73Et nuncnon poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapisneque silex neque locus fugiendi ”.
74Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decemmilia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius inadiutorium. 75Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant decivitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam. 76Etexterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen. 77Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Etabiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberetmultitudinem equitum et confideret in eis. 78Et insecutus est eum Ionathas inAzotum, et exercitus commiserunt proelium. 79Et reliquit Apollonius milleequites post eos occulte. 80Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se;et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque advesperam. 81Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraveruntequi eorum. 82Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem;equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt, 83et equidispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolumsuum, ut ibi se liberarent. 84Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quaeerant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, quifugerunt in illud, succendit igne. 85Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum hisqui succensi sunt, fere octo milia virorum. 86Et movit inde Ionathas castra etapplicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. 87Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa. 88Etfactum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhucglorificare Ionathan 89et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est daricognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc