1 Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.
| 1 Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. |
2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agitanima tua. | 2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
|
3 Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimoniumperhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules. | 3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. |
4 Maius horum nonhabeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
| 4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. |
5 Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos,
| 5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, |
6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene faciessubveniens illis in via digne Deo; | 6 qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo. |
7 pro nomine enim profecti sunt, nihilaccipientes a gentilibus. | 7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. |
8 Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, utcooperatores simus veritatis.
| 8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
|
9 Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes,non recipit nos. | 9 Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos : |
10 Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facitverbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipsesuscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit. | 10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. |
11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est;qui malefacit, non vidit Deum.
| 11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
|
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nostestimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.
| 12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
|
13 Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi;
| 13 Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. |
14 spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.
| 14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. |
15 Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
| |