Seconda lettera ai Corinzi 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omniinquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
2Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.3Nonad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis adcommoriendum et ad convivendum.4Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihigloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omnitribulatione nostra.5Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuitcaro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores.
6Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;7nonsolum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis,referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me,ita ut magis gauderem.
8Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret —video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit —9nunc gaudeo, nonquia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristatienim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.10Quaeenim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculiautem tristitia mortem operatur.11Ecce enim hoc ipsum secundum Deumcontristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sedindignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! Inomnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.12Igitur etsi scripsivobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sedad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coramDeo.13Ideo consolati sumus.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi,quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;14et si quid apud illum devobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locutisumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est.15Etviscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam,quomodo cum timore et tremore excepistis eum.16Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
12345678910111213
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito