Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Seconda lettera ai Corinzi 7


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omniinquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
2 Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.2 Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
3 Nonad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis adcommoriendum et ad convivendum.3 Non ad condemnationem vestram dico : prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihigloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omnitribulatione nostra.4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
5 Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuitcaro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores.
5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnæ, intus timores.
6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
7 nonsolum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis,referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me,ita ut magis gauderem.
7 Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem.
8 Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret —video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit —8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet : etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,
9 nunc gaudeo, nonquia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristatienim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.9 nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
10 Quaeenim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculiautem tristitia mortem operatur.10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur : sæculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deumcontristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sedindignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! Inomnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
12 Igitur etsi scripsivobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sedad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coramDeo.12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
13 Ideo consolati sumus.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi,quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;
13 coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
14 et si quid apud illum devobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locutisumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est.14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,
15 Etviscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam,quomodo cum timore et tremore excepistis eum.15 et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.