Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Deuteronomio 28


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra,1 وان سمعت سمعا لصوت الرب الهك لتحرص ان تعمل بجميع وصاياه التي انا اوصيك بها اليوم يجعلك الرب الهك مستعليا على جميع قبائل الارض
2 venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem Domini Dei tui audieris.
2 وتاتي عليك جميع هذه البركات وتدركك اذا سمعت لصوت الرب الهك.
3 Benedictus tu in civitate et benedictus in agro.3 مباركا تكون في المدينة ومباركا تكون في الحقل.
4 Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum.4 ومباركة تكون ثمرة بطنك وثمرة ارضك وثمرة بهائمك نتاج بقرك واناث غنمك.
5 Benedictum canistrum et pistrinum tuum.5 مباركة تكون سلتك ومعجنك.
6 Benedictus eris et ingrediens et egrediens.6 مباركا تكون في دخولك ومباركا تكون في خروجك.
7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua.7 يجعل الرب اعداءك القائمين عليك منهزمين امامك. في طريق واحد يخرجون عليك وفي سبع طرق يهربون امامك.
8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum; benedicetque tibi in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
8 يأمر لك الرب بالبركة في خزائنك وفي كل ما تمتد اليه يدك ويباركك في الارض التي يعطيك الرب الهك.
9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius.9 يقيمك الرب لنفسه شعبا مقدسا كما حلف لك اذا حفظت وصايا الرب الهك وسلكت في طرقه.
10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
10 فيرى جميع شعوب الارض ان اسم الرب قد سمي عليك ويخافون منك.
11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi.11 ويزيدك الرب خيرا في ثمرة بطنك وثمرة بهائمك وثمرة ارضك على الارض التي حلف الرب لآبائك ان يعطيك.
12 Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies.12 يفتح لك الرب كنزه الصالح السماء ليعطي مطر ارضك في حينه وليبارك كل عمل يدك فتقرض امما كثيرة وانت لا تقترض.
13 Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris13 ويجعلك الرب راسا لا ذنبا وتكون في الارتفاع فقط ولا تكون في الانحطاط اذا سمعت لوصايا الرب الهك التي انا اوصيك بها اليوم لتحفظ وتعمل
14 ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos.
14 ولا تزيغ عن جميع الكلمات التي انا اوصيك بها اليوم يمينا او شمالا لكي تذهب وراء آلهة اخرى لتعبدها
15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te:
15 ولكن ان لم تسمع لصوت الرب الهك لتحرص ان تعمل بجميع وصاياه وفرائضه التي انا اوصيك بها اليوم تاتي عليك جميع هذه اللعنات وتدركك
16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.16 ملعونا تكون في المدينة وملعونا تكون في الحقل.
17 Maledictum canistrum et pistrinum tuum.17 ملعونة تكون سلتك ومعجنك.
18 Maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum.18 ملعونة تكون ثمرة بطنك وثمرة ارضك نتاج بقرك واناث غنمك.
19 Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens.
19 ملعونا تكون في دخولك وملعونا تكون في خروجك.
20 Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me.20 يرسل الرب عليك اللعن والاضطراب والزجر في كل ما تمتد اليه يدك لتعمله حتى تهلك وتفنى سريعا من اجل سوء افعالك اذ تركتني.
21 Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam.21 يلصق بك الرب الوبأ حتى يبيدك عن الارض التي انت داخل اليها لكي تمتلكها.
22 Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas.22 يضربك الرب بالسل والحمى والبرداء والالتهاب والجفاف واللفح والذبول فتتبعك حتى تفنيك.
23 Et erit caelum, quod est supra caput tuum, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea.23 وتكون سماؤك التي فوق راسك نحاسا والارض التي تحتك حديدا.
24 Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris.24 ويجعل الرب مطر ارضك غبارا وترابا ينزل عليك من السماء حتى تهلك.
25 Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae.25 يجعلك الرب منهزما امام اعدائك. في طريق واحدة تخرج عليهم وفي سبع طرق تهرب امامهم وتكون قلقا في جميع ممالك الارض.
26 Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
26 وتكون جثتك طعاما لجميع طيور السماء ووحوش الارض وليس من يزعجها.
27 Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas.27 يضربك الرب بقرحة مصر وبالبواسير والجرب والحكّة حتى لا تستطيع الشفاء.
28 Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore mentis;28 يضربك الرب بجنون وعمى وحيرة قلب.
29 et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te.29 فتتلمس في الظهر كما يتلمس الاعمى في الظلام ولا تنجح في طرقك بل لا تكون الا مظلوما مغصوبا كل الايام وليس مخلّص.
30 Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam.30 تخطب امرأة ورجل آخر يضطجع معها تبني بيتا ولا تسكن فيه. تغرس كرما ولا تستغله.
31 Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet.31 يذبح ثورك امام عينيك ولا تأكل منه. يغتصب حمارك من امام وجهك ولا يرجع اليك. تدفع غنمك الى اعدائك وليس لك مخلص.
32 Filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non erit fortitudo in manu tua.32 يسلم بنوك وبناتك لشعب آخر وعيناك تنظران اليهم طول النهار فتكلان وليس في يدك طائلة.
33 Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedet populus, quem ignoras, et eris semper oppressus et confractus cunctis diebus33 ثمر ارضك وكل تعبك ياكله شعب لا تعرفه فلا تكون الا مظلوما ومسحوقا كل الايام.
34 et insanies in aspectu eorum, quae videbunt oculi tui.34 وتكون مجنونا من منظر عينيك الذي تنظر.
35 Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum.
35 يضربك الرب بقرح خبيث على الركبتين وعلى الساقين حتى لا تستطيع الشفاء من اسفل قدمك الى قمة راسك.
36 Ducet te Dominus et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignorasti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi;36 يذهب بك الرب وبملكك الذي تقيمه عليك الى امة لم تعرفها انت ولا آباؤك وتعبد هناك آلهة اخرى من خشب وحجر.
37 et eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
37 وتكون دهشا ومثلا وهزأة في جميع الشعوب الذين يسوقك الرب اليهم.
38 Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae devorabunt omnia.38 بذارا كثيرا تخرج الى الحقل وقليلا تجمع لان الجراد ياكله.
39 Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus.39 كروما تغرس وتشتغل وخمرا لا تشرب ولا تجني لان الدود ياكلها.
40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt.40 يكون لك زيتون في جميع تخومك وبزيت لا تدّهن لان زيتونك ينتثر.
41 Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem.41 بنين وبنات تلد ولا يكونون لك لانهم الى السبي يذهبون.
42 Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae locusta consumet.42 جميع اشجارك واثمار ارضك يتولاه الصرصر.
43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te eritque sublimior; tu autem descendes et eris inferior.43 الغريب الذي في وسطك يستعلي عليك متصاعدا وانت تنحط متنازلا.
44 Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei; ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
44 هو يقرضك وانت لا تقرضه. هو يكون راسا وانت تكون ذنبا.
45 Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit tibi.45 وتأتي عليك جميع هذه اللعنات وتتبعك وتدركك حتى تهلك لانك لم تسمع لصوت الرب الهك لتحفظ وصاياه وفرائضه التي اوصاك بها.
46 Et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum.
46 فتكون فيك آية واعجوبة وفي نسلك الى الابد.
47 Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam,47 من اجل انك لم تعبد الرب الهك بفرح وبطيبة قلب لكثرة كل شيء
48 servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
48 تستعبد لاعدائك الذين يرسلهم الرب عليك في جوع وعطش وعري وعوز كل شيء. فيجعل نير حديد على عنقك حتى يهلكك.
49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intellegere non possis:49 يجلب الرب عليك امّة من بعيد من اقصاء الارض كما يطير النسر امة لا تفهم لسانها
50 gentem procacissimam, quae non deferat seni nec misereatur parvulo;50 امة جافية الوجه لا تهاب الشيخ ولا تحن الى الولد.
51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat51 فتأكل ثمرة بهائمك وثمرة ارضك حتى تهلك ولا تبقي لك قمحا ولا خمرا ولا زيتا ولا نتاج بقرك ولا اناث غنمك حتى تفنيك.
52 et obsideat te in cunctis urbibus tuis, donec destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus,52 وتحاصرك في جميع ابوابك حتى تهبط اسوارك الشامخة الحصينة التي انت تثق بها في كل ارضك. تحاصرك في جميع ابوابك في كل ارضك التي يعطيك الرب الهك.
53 et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis tuus.53 فتأكل ثمرة بطنك لحم بنيك وبناتك الذين اعطاك الرب الهك في الحصار والضيقة التي يضايقك بها عدوك.
54 Homo tener in te et delicatus valde invidebit fratri suo et uxori, quae cubat in sinu suo, et residuis filiis suis, quos reservaverit,54 الرجل المتنعم فيك والمترفه جدا تبخل عينه على اخيه وامرأة حضنه وبقية اولاده الذين يبقيهم
55 ne det uni ex eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet, eo quod nihil aliud habeat in obsidione et angustia, qua oppresserit te inimicus tuus intra omnes portas tuas.55 بان يعطي احدهم من لحم بنيه الذي ياكله لانه لم يبق له شيء في الحصار والضيقة التي يضايقك بها عدوك في جميع ابوابك.
56 Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae56 والمرأة المتنعمة فيك والمترفهة التي لم تجرب ان تضع اسفل قدمها على الارض للتنعم والترفه تبخل عينها على رجل حضنها وعلى ابنها وبنتها
57 et illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis, qui eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
57 بمشيمتها الخارجة من بين رجليها وباولادها الذين تلدهم لانها تاكلهم سرا في عوز كل شيء في الحصار والضيقة التي يضايقك بها عدوك في ابوابك.
58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum,58 ان لم تحرص لتعمل بجميع كلمات هذا الناموس المكتوبة في هذا السفر لتهاب هذا الاسم الجليل المرهوب الرب الهك
59 augebit ultra modum Dominus plagas tuas et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas,59 يجعل الرب ضرباتك وضربات نسلك عجيبة ضربات عظيمة راسخة وامراضا ردية ثابتة.
60 et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi.60 ويرد عليك جميع ادواء مصر التي فزعت منها فتلتصق بك.
61 Insuper universos languores et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis huius, inducet Dominus super te, donec te conterat;61 ايضا كل مرض وكل ضربة لم تكتب في سفر الناموس هذا يسلطه الرب عليك حتى تهلك.
62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
62 فتبقون نفرا قليلا عوض ما كنتم كنجوم السماء في الكثرة لانك لم تسمع لصوت الرب الهك.
63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.63 وكما فرح الرب لكم ليحسن اليكم ويكثركم كذلك يفرح الرب لكم ليفنيكم ويهلككم فتستأصلون من الارض التي انت داخل اليها لتمتلكها.
64 Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus.64 ويبددك الرب في جميع الشعوب من اقصاء الارض الى اقصائها وتعبد هناك آلهة اخرى لم تعرفها انت ولا آباؤك من خشب وحجر.
65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore.65 وفي تلك الامم لا تطمئن ولا يكون قرار لقدمك بل يعطيك الرب هناك قلبا مرتجفا وكلال العينين وذبول النفس.
66 Et erit vita tua quasi pendens ante te; timebis nocte et die et non credes vitae tuae.66 وتكون حياتك معلّقة قدامك وترتعب ليلا ونهارا ولا تأمن على حياتك.
67 Mane dices: “Quis mihi det vesperum?”; et vespere: “Quis mihi det mane?”, propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.67 في الصباح تقول يا ليته المساء وفي المساء تقول يا ليته الصباح من ارتعاب قلبك الذي ترتعب ومن منظر عينيك الذي تنظر.
68 Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixi tibi, ut eam amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris in servos et ancillas, et non erit qui emat ”.
68 ويردك الرب الى مصر في سفن في الطريق التي قلت لك لا تعد تراها فتباعون هناك لاعدائك عبيدا واماء وليس من يشتري
69 Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb.