Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Zaccaria 13


font
NOVA VULGATALA SACRA BIBBIA
1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem propeccatis et immunditia.
2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum,disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; etpseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.
3 Et erit: cumprophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunteum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configenteum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
4 Et erit:in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cumprophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur,
5 sed dicet: “Nonsum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea abadulescentia mea”.
6 Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae in medio manuumtuarum?”. Et dicet: “His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me”.
7 Framea, suscitare super pastorem meum
et super virum cohaerentem mihi,
dicit Dominus exercituum.
Percute pastorem, et dispergentur oves,
et convertam manum meam contra parvulos.
8 Et erit in omni terra,
dicit Dominus:
partes duae in ea dispergentur et deficient,
et tertia pars relinquetur in ea;
9 et ducam tertiam partem per ignem
et purgabo eos, sicut purgatur argentum,
et probabo eos, sicut probatur aurum:
ipse vocabit nomen meum,
et ego exaudiam eum.
Dicam: Populus meus est ille;
et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”.