Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 30


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quae ei Dominus imperarat,1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus:
2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus :
3 Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit.
3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
4 Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari,4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :
5 si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit.5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
6 Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater.
6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
7 Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento,7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :
8 quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat.8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
9 Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus.
9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
10 Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent.
10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento,11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat.12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
14 Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat.14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
15 Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit.15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.
16 Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius ”.
16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.
17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.