1 Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quae ei Dominus imperarat, | 1 Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quae ei Dominus imperarat, |
2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus:
| 2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus:
|
3 Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit.
| 3 Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit.
|
4 Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari, | 4 Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari, |
5 si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit. | 5 si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit. |
6 Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater.
| 6 Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater.
|
7 Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento, | 7 Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento, |
8 quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat. | 8 quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat. |
9 Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus.
| 9 Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus.
|
10 Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent.
| 10 Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent.
|
11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento, | 11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento, |
12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat. | 12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat. |
13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. | 13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. |
14 Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat. | 14 Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat. |
15 Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit. | 15 Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit. |
16 Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius ”.
| 16 Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius ”.
|
17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.
| 17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.
|