Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Numeri 25


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,1 וישב ישראל בשטים ויחל העם לזנות אל בנות מואב
2 quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum;2 ותקראן לעם לזבחי אלהיהן ויאכל העם וישתחוו לאלהיהן
3 et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus3 ויצמד ישראל לבעל פעור ויחר אף יהוה בישראל
4 ait ad Moysen: “ Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ”.4 ויאמר יהוה אל משה קח את כל ראשי העם והוקע אותם ליהוה נגד השמש וישב חרון אף יהוה מישראל
5 Dixitque Moyses ad iudices Israel: “ Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ”.
5 ויאמר משה אל שפטי ישראל הרגו איש אנשיו הנצמדים לבעל פעור
6 Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus.6 והנה איש מבני ישראל בא ויקרב אל אחיו את המדינית לעיני משה ולעיני כל עדת בני ישראל והמה בכים פתח אהל מועד
7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea,7 וירא פינחס בן אלעזר בן אהרן הכהן ויקם מתוך העדה ויקח רמח בידו
8 ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel.8 ויבא אחר איש ישראל אל הקבה וידקר את שניהם את איש ישראל ואת האשה אל קבתה ותעצר המגפה מעל בני ישראל
9 Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum.
9 ויהיו המתים במגפה ארבעה ועשרים אלף
10 Dixitque Dominus ad Moysen:10 וידבר יהוה אל משה לאמר
11 “ Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.11 פינחס בן אלעזר בן אהרן הכהן השיב את חמתי מעל בני ישראל בקנאו את קנאתי בתוכם ולא כליתי את בני ישראל בקנאתי
12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,12 לכן אמר הנני נתן לו את בריתי שלום
13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ”.
13 והיתה לו ולזרעו אחריו ברית כהנת עולם תחת אשר קנא לאלהיו ויכפר על בני ישראל
14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis;14 ושם איש ישראל המכה אשר הכה את המדינית זמרי בן סלוא נשיא בית אב לשמעני
15 porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian.
15 ושם האשה המכה המדינית כזבי בת צור ראש אמות בית אב במדין הוא
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:16 וידבר יהוה אל משה לאמר
17 “ Pugnate contra Madianitas et percutite eos,17 צרור את המדינים והכיתם אותם
18 quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ”.
18 כי צררים הם לכם בנכליהם אשר נכלו לכם על דבר פעור ועל דבר כזבי בת נשיא מדין אחתם המכה ביום המגפה על דבר פעור