Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 14


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa,1 ותשא כל העדה ויתנו את קולם ויבכו העם בלילה ההוא
2 et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: “ Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine!2 וילנו על משה ועל אהרן כל בני ישראל ויאמרו אלהם כל העדה לו מתנו בארץ מצרים או במדבר הזה לו מתנו
3 Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum? ”.3 ולמה יהוה מביא אתנו אל הארץ הזאת לנפל בחרב נשינו וטפנו יהיו לבז הלוא טוב לנו שוב מצרימה
4 Dixeruntque alter ad alterum: “ Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum! ”.
4 ויאמרו איש אל אחיו נתנה ראש ונשובה מצרימה
5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel.5 ויפל משה ואהרן על פניהם לפני כל קהל עדת בני ישראל
6 At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua6 ויהושע בן נון וכלב בן יפנה מן התרים את הארץ קרעו בגדיהם
7 et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “ Terra, quam circuivimus, valde bona est.7 ויאמרו אל כל עדת בני ישראל לאמר הארץ אשר עברנו בה לתור אתה טובה הארץ מאד מאד
8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem.8 אם חפץ בנו יהוה והביא אתנו אל הארץ הזאת ונתנה לנו ארץ אשר הוא זבת חלב ודבש
9 Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ”.
9 אך ביהוה אל תמרדו ואתם אל תיראו את עם הארץ כי לחמנו הם סר צלם מעליהם ויהוה אתנו אל תיראם
10 Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel,10 ויאמרו כל העדה לרגום אתם באבנים וכבוד יהוה נראה באהל מועד אל כל בני ישראל
11 et dixit Dominus ad Moysen: “ Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?11 ויאמר יהוה אל משה עד אנה ינאצני העם הזה ועד אנה לא יאמינו בי בכל האתות אשר עשיתי בקרבו
12 Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est ”.
12 אכנו בדבר ואורשנו ואעשה אתך לגוי גדול ועצום ממנו
13 Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua,13 ויאמר משה אל יהוה ושמעו מצרים כי העלית בכחך את העם הזה מקרבו
14 et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem.14 ואמרו אל יושב הארץ הזאת שמעו כי אתה יהוה בקרב העם הזה אשר עין בעין נראה אתה יהוה ועננך עמד עלהם ובעמד ענן אתה הלך לפניהם יומם ובעמוד אש לילה
15 Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum:15 והמתה את העם הזה כאיש אחד ואמרו הגוים אשר שמעו את שמעך לאמר
16 "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!".16 מבלתי יכלת יהוה להביא את העם הזה אל הארץ אשר נשבע להם וישחטם במדבר
17 Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens:17 ועתה יגדל נא כח אדני כאשר דברת לאמר
18 "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".18 יהוה ארך אפים ורב חסד נשא עון ופשע ונקה לא ינקה פקד עון אבות על בנים על שלשים ועל רבעים
19 Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum ”.
19 סלח נא לעון העם הזה כגדל חסדך וכאשר נשאתה לעם הזה ממצרים ועד הנה
20 Dixitque Dominus: “ Dimisi iuxta verbum tuum.20 ויאמר יהוה סלחתי כדברך
21 Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram!21 ואולם חי אני וימלא כבוד יהוה את כל הארץ
22 Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae,22 כי כל האנשים הראים את כבדי ואת אתתי אשר עשיתי במצרים ובמדבר וינסו אתי זה עשר פעמים ולא שמעו בקולי
23 non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.23 אם יראו את הארץ אשר נשבעתי לאבתם וכל מנאצי לא יראוה
24 Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam.24 ועבדי כלב עקב היתה רוח אחרת עמו וימלא אחרי והביאתיו אל הארץ אשר בא שמה וזרעו יורשנה
25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri ”.
25 והעמלקי והכנעני יושב בעמק מחר פנו וסעו לכם המדבר דרך ים סוף
26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:26 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר
27 “ Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi.27 עד מתי לעדה הרעה הזאת אשר המה מלינים עלי את תלנות בני ישראל אשר המה מלינים עלי שמעתי
28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis!28 אמר אלהם חי אני נאם יהוה אם לא כאשר דברתם באזני כן אעשה לכם
29 In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me,29 במדבר הזה יפלו פגריכם וכל פקדיכם לכל מספרכם מבן עשרים שנה ומעלה אשר הלינתם עלי
30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun.30 אם אתם תבאו אל הארץ אשר נשאתי את ידי לשכן אתכם בה כי אם כלב בן יפנה ויהושע בן נון
31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.31 וטפכם אשר אמרתם לבז יהיה והביאתי אתם וידעו את הארץ אשר מאסתם בה
32 Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac;32 ופגריכם אתם יפלו במדבר הזה
33 filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto.33 ובניכם יהיו רעים במדבר ארבעים שנה ונשאו את זנותיכם עד תם פגריכם במדבר
34 Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram ­ annus pro die imputabitur ­ quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam.34 במספר הימים אשר תרתם את הארץ ארבעים יום יום לשנה יום לשנה תשאו את עונתיכם ארבעים שנה וידעתם את תנואתי
35 Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ”.
35 אני יהוה דברתי אם לא זאת אעשה לכל העדה הרעה הזאת הנועדים עלי במדבר הזה יתמו ושם ימתו
36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala,36 והאנשים אשר שלח משה לתור את הארץ וישבו וילונו עליו את כל העדה להוציא דבה על הארץ
37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.37 וימתו האנשים מוצאי דבת הארץ רעה במגפה לפני יהוה
38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram.
38 ויהושע בן נון וכלב בן יפנה חיו מן האנשים ההם ההלכים לתור את הארץ
39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.39 וידבר משה את הדברים האלה אל כל בני ישראל ויתאבלו העם מאד
40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “ Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus ”.40 וישכמו בבקר ויעלו אל ראש ההר לאמר הננו ועלינו אל המקום אשר אמר יהוה כי חטאנו
41 Quibus Moyses: “ Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?41 ויאמר משה למה זה אתם עברים את פי יהוה והוא לא תצלח
42 Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris!42 אל תעלו כי אין יהוה בקרבכם ולא תנגפו לפני איביכם
43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum ”.43 כי העמלקי והכנעני שם לפניכם ונפלתם בחרב כי על כן שבתם מאחרי יהוה ולא יהיה יהוה עמכם
44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris.44 ויעפלו לעלות אל ראש ההר וארון ברית יהוה ומשה לא משו מקרב המחנה
45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.
45 וירד העמלקי והכנעני הישב בהר ההוא ויכום ויכתום עד החרמה